Valesia
Valesia (Francogallice Valais ; Theodisce Wallis) est pagus Helvetiae ab anno 1815, quamquam iam antea Valesia pagorum Helveticorum confoederatione connecta fuit. Caput est Sedunum urbs. Valesiae finitimi pagi atque civitates sunt Pagus Valdensis, Berna, Urania, Ticinum, Francia Italiaque.
Civitas: Helvetia
Locus: 46°16′30″N 7°30′0″E
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Berna, Ticinum, Pagus Valdensis, Pedemontium, Rhodanus et Alpes, Vallis Augustana, Urania, Sabaudia Superior, Provincia Vercellensis, Provincia Verbanensis-Cusiana-Oscelensis, Ollomontium, Arvernia Rhodanus et Alpes
Forma
Caput: Sedunum
Subdivisiones: Conches, Rarognus Orientalis (districtus), Briga, Visp, Rarognus Occidentalis, Leuca Fortis, Districtus Sirrensis, Sedunum, Conthey, Inter Montes, Inter Montes, Octodurus, Acaunus, Monthey
Gestio
Vita
Sigla
Tabula aut despectus
Historia
recensereRegionem Valesianam aetate Celtorum a quattuor gentibus Sedunorum, Uberorum, Nantuatorum, Veragrorum) habitatam Bello Gallico Gaii Iulii Caesaris anno 57 a.C.n. Legio XII Fulminata occupavit. Sub Imperio Romano provincia Poenina in valle condita est.
Occidentalis Valesiae pars medio aevo erat feudum comitatis Sabaudiae. Comites monasterium Sancti Mauritii Acauno situm regebant.
Valesia die 12 Septembris 1814 ad Helvetiam accessit.
Sermones publici
recensereIn pago Valesia praeter linguam Francogallicam etiam est Lingua Germanica sermo publicus.
Religio
recensereMagna pars incolarum Valesiae (Vallensium[1]) (81% anno 2000) se Catholica esse profitetur.
Institutiones
recensereFacultas legum faciendi pertinet ad Magnum Consilium (Francice Grand Conseil ; Germanice Grosser Rat) a 130 legatis populi constitutum et administrandi ad Civitatis Consilium (Conseil d'État ; Staatsrat) a quinque legatis constitutum.
Districtus pagi
recensereIn insigni Valesiae apparent 13 stellae quia pago sunt 13 districtus:
- Acaunus (Francogallice: Saint-Maurice)
- Briga (Theodisce: Brig, Francogallice: Brigue)
- Conches (Theodisce: Goms; Francogallice: Conches)
- Contextis (Francogallice: Conthey)
- Heruens (Francogallice: Hérens)
- Inter Montes (Francogallice: Entremont)
- Leuca Fortis (Theodisce: Leuk; Francogallice: Loèche)
- Monteolum (Francogallice: Monthey)
- Octodurus (Francogallice: Martigny; Theodisce: Martinach)
- Rarognus (Theodisce: Raron; Francogallice: Rarogne; occidentalis et orientalis, 2 semi-districtus)
- Sedunum (Francogallice: Sion; Theodisce: Sitten)
- Sirrus (Francogallice: Sierre; Theodisce: Siders)
- Vespia nobilis (Theodisce: Visp; Francogallice: Viège)
Geographia
recensereValesia regio montium Alpium est.
Valles
recensere- Conches
- Vallis Illiaca Superior (Theodisce: Lötschental)
- Vallis Illiaca inferior
- Vallis ad transitum Summum Poeninum
Oppida et vici
recensere- Acaunum
- Ardonum
- Argenta (Francice Ayent )
- Baniae (Vallesia) (Francice Bagnes),
- Betula (Theodisce Bürchen )
- Briga (Theodisce Brig)
- Burgus Sancti Petri (Francice Bourg-Saint-Pierre ),
- Burgus Warnierus
- Camusia (Francice Chamoson )
- Castellio Inferior (Theodisce Niedergesteln)
- Columberius-Mura (Francice Collombey-Muraz )
- Emesa Superior (Theodisce Oberems )
- Eviona (Francice Evionnaz )
- Fanum Sancti Gingulphi (Helvetia) (Francogallice: Saint-Gingolph; Arpitanice: Sent-Gingolf vel Sent-Gingœlf)
- Fuliacum (Francice Fully)
- Graneirolis (Francice Grengiols)
- Gruona (Francice Grône)
- Musterium (Valesia) (Theodisce Münster (Goms))
- Nares (Germanice: Naters)
- Octodurus
- Ponczirrum (Theodisce Baltschieder)
- Pratobornum (Theodisce Zermatt)
- Sidrium (Theodisce Siders)
- Tarnaiae
- Vallis de Vies
- Vios
- Vispach (Theodisce Visp)
Montes
recensereTransitus
recensere- Grimsula Mons
- Furca
- Lötschberg (transitus)
- Porta Magni Sancti Bernardi (Summus Poeninus)
- Sanetsch (transitus)
- Sempronius Mons
- Transitus Forclaz
- Transitus Nufenen
Flumina
recensereLacus
recensereGlaciaria
recensereNotae
recensere- ↑ Petrus Flobert, Le Grand Gaffiot: Dictionnaire latin français (Lutetia, 2000), 1673.
Bibliographia
recensere- Christa Ebnöther (red.): Vallis Poenina. das Wallis in römischer Zeit. 1. Jh.–5. Jh. nach Chr. (Sedunum 1998)
- Arthurius Fibicher: Walliser Geschichte. (Visp 2004)
Nexus externus
recensereSitus geographici et historici: Locus: 46°16′30″N 7°30′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Valesiam spectant. |
Acaunus | Briga | Conches | Conthey | Hérens | Inter Montes | Leuca Fortis | Monthey | Octodurus | Rarognus Occidentalis | Rarognus Orientalis | Sirrus | Sedunum | Visp | |
Turicum · Berna · Lucerna · Urania · Suitia · Subsilvania inferior · Subsilvania superior · Glarona · Tugium · Friburgum · Solodurum · Basilia Urbs · Basilia Rus · Scafusa · Abbatis Cella Interior · Abbatis Cella Exterior · Sanctogallum · Grisonia · Argovia · Turgovia · Ticinum · Pagus Valdensis · Valesia · Novicastrum · Genava · Iura | |