Eviona[1] (Francice Evionnaz ) est vicus Helveticus 1034 incolarum (anno 2007) qui ad pagum Valesiae pertinet.

Evionae municipium
Evionae collocatio

GeographiaRecensere

Vicus inter flumen Rhodanum et montes nuncupati Dentes Albae ad occidentem et Dentes Meridionales ad septentrionem situs est. Lacus Salanfae mole constructa 1947 - 1950 super Evionam iacet.

HistoriaRecensere

Ab aetate medioaevali usque ad annum 1842 vicus pars communis Fanum Sancti Mauritii Valesiae erat.

OblectamentaRecensere

Evionae ut consaeptum oblectaminum maximus labyrinthus Europae – sive etiam Orbis terrarum – (Francogallice Labyrinth Aventure) thuiis formatus est.[2]

 
Labyrinthus modernus Evionensis. Depictus ab aeroplano

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Evionam spectant.

NotaeRecensere