Tikopia est parva insula alta in Oceano Pacifico australi occidentalique, in vulturna provinciae Temotus parte in Insulis Salomonis.

Tikopa de caelo visa; pictura a NASA facta.
Tikopia et eius locus in oceano

Terra est exstincti montis igniferi residuum, abs curalii scopulo cinctum. Area est circa 5 km². Summus locus est 380 m super maris superficiem. Te Roto, lacus in media insula, craterem obsoletum 80 m altum opplet.

Cultura Tikopiana est una ex disiunctis Polynesiae Occidentalis culturis, quae extra Triangulum Polynesium sitae sunt.

Homines recensere

Numerus habitantium est fere 1,200.

Nexus interni

Nexus externi recensere

Notae recensere


Fontes recensere

  • Firth, Raymond. 1936. We, the Tikopia.
  • Firth, Raymond. (1940), 1967. The Work of the Gods in Tikopia. Melbourne: Melbourne University Press.
  • Firth, Raymond. 1959. Social Change in Tikopia: Re-Study of a Polynesian Community after a Generation. Londini: Allen and Unwin.
  • Kirch, Patrick Vinton. 1982. Tikopia; The History and Ecology of a Polynesian Outlier. Honolulu: Bishop Museum Press.
 

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Formula:Polynesia