Triangulum Polynesium est geographica Oceani Pacifici regio plerumque inter Havaios, Insulam Paschalem, et Novam Zelandiam adumbrata. Homines quorum culturae intra hanc figuram fiunt linguis Polynesiis utuntur, a linguistis in subgrege Malayo-Polynesiano circumscriptis, et ergo ex protolinguis Austronesiis in Asia Meridio-Orientali abhinc annorum 5000 notis deductis. Indigenae huius trianguli similes famas, artes, religiones, et scientias habent.

Triangulum Polynesium est geographica Oceani Pacifici regio inter Havaios, Insulam Paschalem, et Novam Zelandiam adumbrata.

Anthropologi putant omnes Polynesiae culturas hodiernas ex singula protocultura deductas esse, quae a populo Malayo-Polynesio abhinc annorum fere duo milia effecta est.

Sunt unicae trianguli culturae maiores septem:

Cultura Vitiorum, proprietatibus Melanesiis et Polynesiis praesentibus cum Vitiorum terrae praeter triangulum sint, ab anthropologis pars Polynesiae saepe habetur.

Nexus interni

Nexus externi recensere