Iared Mason Diamond (natus Bostoniae 10 Septembris 1937) est physiologus, oecologus, geographus, biologus, anthropologus, et auctor Americanus qui quattuor libris scientiae popularis innotuit: The Third Chimpanzee (1991); Guns, Germs, and Steel (1997, Praemium Pulitzer); Collapse: How Societies Choose to Fail or Succeed (2005); et The World Until Yesterday (2012). Diamond, primum in physiologia educatus, varias scientiae provincias conectere solet, inter quas anthropologia, oecologia, geographia, et biologia evolutionaria. Professor geographiae in Universitate Californiensi Angelopoli docet.[1][2]

Iared Diamond.
Iared Diamond acroasim Londinii Februario 2013 habet.

Nexus interni

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iared Diamond spectant.
  Vicicitatio habet citationes quae ad Iared Diamond spectant.