Tamanum
Tamanum[1] (Russice Тамань, tr. Taman' ) est oppidum districtus Temrucensis territorii Crasnodariani Foederationis Russicae, in paeninsula Tamanica prope Bosporum Cimmerium situm, circa decem milia incolarum habens (anno 2010). Tamani sunt nonnulla monumenta historica atque musea. Ad meridiem huius oppidi portus valens nunc construetur.
Locus: 45°13′0″N 36°43′0″E
Numerus incolarum: 7 993, 5 235, 8 343, 9 297, 10 027, 10 827
Zona horaria: UTC+3
Gestio
Historia
recensereTamanum historiam longam habet. Circa annum 592 a.C.n. Graeci antiqui coloniam nomine Hermonassa[2] ibi condiderunt, quae dein regni Bosporani pars fuit, et ad saeculum quartum exsistebat. (Nonnulli auctores tamen locum Tamani hodierni cum aliis urbibus antiquis Graecorum in paeninsula Tamanica, Phanagoria[3][4] seu Corocondama,[5] olim coniunxerunt.)
Postea eo loco exsistebant oppida nonnulla, quorum sunt:
- Tamatarcha[4], ad Imperium Romanum Orientale pertinens (saeculo septimo);
- Tamatarcha, seu Matluka vel Tumen-Tarchan, Chazarorum regni pars (saeculis octavo–decimo);
- Tmutaracha[4] (vulgo Tmutarakan' vel Tmutorokan' ), urbs Ruthenica, metropolis ducatus, ad Rutheniam, vel Russiam, Kioviensem pertinentis (saeculis decimo–undecimo);
- Matarcha Cumanorum (saeculis duodecimo–tredecimo);
- Matrica Mongolorum (a medio saeculi tredecimi ad initium saeculi quattuordecimi);
- Matrega,[4] colonia Genuae (saeculis quattuordecimo–quindecimo);
- Chunkala, dein Tamanum, arx Ottomanica (a saeculo septindecimo ad medium saeculi duodevicesimi).
Anno 1792 Cosaci exercitus Imperii Russici eodem loco Tamanum ut oppidum suum condiderunt, quod ad annum 1849 de iure statum urbis tenuit, dein stanitsa (i.e. vicus seu oppidum Cosacorum) factum est.
Notae
recensere- ↑ Russia: seu, Moscovia, itemque Tartaria, pp. 277, 335; Scriptores rerum hungaricarum veteres, vol. I., p. 827
- ↑ O. Tugusheva, Corpus Vasorum Antiquorum, vol. VI, 2003, p. 13
- ↑ M. Guthrie, A Tour, Performed in the Years 1795-6, Through the Taurida, Or Crimea..., 1802, pp. 177, 290 et al.
- ↑ 4.0 4.1 4.2 4.3 I.G.Th. Graesse, F. Benedict, H. Plechl, Orbis Latinus, vol. II, 1972, p. 453
- ↑ I.I. Hofmannus, Lexicon Universale, 1698, vol. III, p. 697
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Tamanum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 45°13′0″N 36°43′0″E • GeoNames |