Tamanum[1] (Russice Тамань, tr. Taman' ) est oppidum districtus Temrucensis territorii Crasnodariani Foederationis Russicae, in paeninsula Tamanica prope Bosporum Cimmerium situm, circa decem milia incolarum habens (anno 2010). Tamani sunt nonnulla monumenta historica atque musea. Ad meridiem huius oppidi portus valens nunc construetur.

Wikidata Tamanum
Res apud Vicidata repertae:
Tamanum: insigne
Tamanum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 45°13′0″N 36°43′0″E
Numerus incolarum: 10 027
Zona horaria: UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Taman rural settlement
Ecclesia orthodoxa Tamani

Historia recensere

Tamanum historiam longam habet. Circa annum 592 a.C.n. Graeci antiqui coloniam nomine Hermonassa[2] ibi condiderunt, quae dein regni Bosporani pars fuit, et ad saeculum quartum exsistebat. (Nonnulli auctores tamen locum Tamani hodierni cum aliis urbibus antiquis Graecorum in paeninsula Tamanica, Phanagoria[3][4] seu Corocondama,[5] olim coniunxerunt.)

Postea eo loco exsistebant oppida nonnulla, quorum sunt:

Anno 1792 Cosaci exercitus Imperii Russici eodem loco Tamanum ut oppidum suum condiderunt, quod ad annum 1849 de iure statum urbis tenuit, dein stanitsa (i.e. vicus seu oppidum Cosacorum) factum est.

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tamanum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 45°13′0″N 36°43′0″E • GeoNames