Vide etiam paginam discretivam: Cumani (discretiva).

Cumani[1] (ipsorum lingua kyptchak) fuerunt gens nomadica Turcicae originis, quae in steppa ab Irti flumine ad Danuvium habitabant. Saeculo XI a ripa Rha fluminis laeva in regiones litoris septentrionalis Ponti Euxini migraverunt, unde Pečenegos detruserunt; saeculo XII ad Danuvium advenerunt. Saeculo XIII in Orda Aurea cum gentibus Mongolicis permixti sunt. Contra Rutheniam, Bulgaros et Byzantium bella gerebant; in Hungaria usque ad saeculum XIII noti sunt.

Steppa Cumanica saeculis XI et XII

Codex Cumanicus est linguae Cumanicae monumentum unicum.

  1. E.g., Petri Horváth Commentatio de initiis ac maioribus Iazygum et Cumanorum..., Pestini 1801 (Textus apud Google Books).

Nexus externi

recensere