Thaddaeus Reichstein (natus in Włocławek, (tunc urbe ad Imperium Russicum pertinente hodie ad Poloniam) die 20 Iulii 1897 - Basiliae mortuus die 1 Augusti 1996) fuit chemicus Helveticus oriundus e Polonia.

Thaddaeus Reichstein.

Vita et meritaRecensere

Thaddaeus Reichstein primum Kioviae, Ienae et Turici vixit. Ibi apud Scholam Industriae Turicensem et Scholam Superiorem Polytechnicam Foederalem Turicensem chemiae studuit. Studia de chemiae renis, de aldosterono[1] et de cortisono[2] efficit. Anno 1929 operi de cichorioideis (subfamiliae Asteracearum) sese habilitavit. 1932 Reichstein construxit materiam vitamini C in modo ab eo invento nomine Synthesis Reichsteini.[3][4] Hoc methodo societas Helvetica chemiae F. Hoffmann-La Roche AG Basileae sita magnam quantitatem vitami fabricavit quod magni momenti in historia huius societatis fuit, prima inter societates chemiae orbis terrarum in productione synthetica vitamini.[5]

Ab anno 1938 Universitate Basileensi docuit. Annis 1960 ad 1967 fuit rector instituti chemiae organicae Universitatis Basileensis.

Emeritus studia de Asplenio cretico speciei asplenii efficit.[6]

MeritaRecensere

Anno 1950 una cum Philippo Showalter Hench et Eduardo Calvino Kendall Nobelianum Medicinae Praemium accepit.[7]

Reichstein Regalis Societatis Londiniensis sodalis fuit, accurate in anno 1952 cooptatus est.

Opera (selectio)Recensere

  • Eine wirksame kristallinische Substanz aus der Rinde der Nebenniere, Corticosteron. Amstelodami 1936.
  • Chemie der Nebennieren-Rinden-Hormone, Nobelvortrag, gehalten im Karolinischen Hospital, Stockholm am 11. Dezember 1950, Nordstedt 1951.
  • Cum Oswaldo Renkonen et Othmaro Schindler: Die Konstitution von Sinogenin: Glykoside und Aglykone. Zagreb 1957.
  • Die Zucker der herzaktiven Glykoside. Tagungsband, Londinii 1958.
  • Cum Bernardo Lang et M. Maturova: Isolierung der Substanzen aus „Gloriosa superba Levin“. Stutgardiae 1959.
  • Besonderheiten der Zucker von herzaktiven Glykosiden. Weinheim 1962.
  • Cum Adolf Portmann editore: Hormone – Stoffe, die das Leben steuern. Basileae 1967.

NotaeRecensere

  1. S. A. Simpson, J. F. Tait, A. Wettstein, R. Neher, J. V. van Euw, R. Reichstein: Konstitution des Aldosterons, des neuen Mineralocorticoids. In: Experientia, 10, Basileae 1954.
  2. Lea Haller: Cortison. Geschichte eines Hormons, 1900–1955. Chronos, Turici 2012. ISBN 978-3-0340-1115-0.
  3. Identificatio: L(+)-Ascorbinsäure / Vitamin C / 3-Oxo-L-gluconsäure-gamma-lacton: Index materiarum GESTIS.
  4. Beat Bächi: Volksdroge Vitamin C für alle! Pharmazeutische Produktion, Vermarktung und Gesundheitspolitik (1933–1953). Chronos, Turici 2009. ISBN 978-3-0340-0921-8.
  5. Hans C. Peyer, Paul Sacher (ed.): Roche – Geschichte eines Unternehmens 1896–1996. Basileae 1996. ISBN 3-907770-68-4.
  6. Vide etiam: Thaddaeus Reichstein: Aspleniaceae. In: Karl Ulrich Kramer (ed.): Illustrierte Flora von Mitteleuropa. Pteridophyta, Spermatophyta. Begründet von Gustav Hegi. 3., völlig neubearbeitete Auflage. Band I. Teil 1 Pteridophyta, Paul Parey, Berolini et Hamburgi 1984. ISBN 3-489-50020-2. p. 252–254.
  7. Thaddaeus Reichstein: Chemie der Nebennieren-Rinden-Hormone, Nobelvortrag, gehalten im Karolinischen Hospital, Stockholm am 11. Dezember 1950, Nordstedt 1951.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Thaddaeum Reichstein spectant.