Territorium Transbaicalicum[1] vel Transbaicalense[2] (Russice Забайкальский край, tr. Zabaikal'skij kraj) est subiectum Foederationis Russicae, die 1 Martii anni 2008 formatum, cum regio Tschitensis et districtus autonomus Buriaticus Aginensis coniunctae essent. In districtum foederalem Extremorientalem inclusum est.

Wikidata Territorium Transbaicalicum
Res apud Vicidata repertae:
Territorium Transbaicalicum: insigne
Territorium Transbaicalicum: insigne
Territorium Transbaicalicum: vexillum
Territorium Transbaicalicum: vexillum
territorium Russicae Foederationis
Civitas: Russia
Locus: 54°0′0″N 118°0′0″E
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Russia
Territoria finitima: Buriatia, Regio Ircutensis, Iacutia, Regio Amurensis, Mongolia Citerior, Dornod Province, Khentii Province, Selenge Province

Forma

Area: 431 500 chiliometrum quadratum
Caput: Tschita

Gestio

Praefectus: Aleksandr Osipov

Vita

Incolae: 1 053 485
Sermo publicus: Russica
Zona horaria: Tempus Iacutianum, Asia/Chita

Sigla

Siglum autoraedarum: 75

Tabula aut despectus

Territorium Transbaicalicum: situs
Territorium Transbaicalicum: situs
Saltus Territorii Transbaicalici

In parte meridionali Siberiae orientalis situm et cum regionibus Amurensis (in oriente) et Ircutensi (in septentrio-occidente) et rebus publicis Buriatia (in occidente) et Iacutia (in septentrione) conterminum est. In meridie cum Mongolia et Re publica populari Sinarum conterminum est. Aream 431 892 chm² et plus 1065 milia incolarum (anno 2019) habet.

Caput est Tschita. Ceterae urbes territorii Nertschia, Schilca, Urbs Praesentationis (Sretensk) sunt.

Hydrographia

recensere

Amur cum confluviis Schilca (in quam Nertscha effunditur), Ingoda (in quam et Tschita flumen effunditur), Onone, Arguno, flumen territorii maximum est; Witimus et Olecma, Lenae confluvii, in territorio incipunt.

Montes territorii iugum Pomorum et iugum Czerskii sunt. In confinio cum regione Ircutensi planities montanae Patomensis et Palmaria sitae sunt.

  1. Cf. binomina Aspicilia transbaicalica, Chelonus transbaicalicus, Cicindela transbaicalica, Eumenes transbaicalicus, Geranium transbaicalicum atque Alyssum baicalicum, Bembidion baicalicum, Cordicollis baicalicus, Geotrupes baicalicus etc.
  2. Cf. regio Transbaicalensis atque binomina Agropyron transbaicalense, Elymus transbaicalensis, Pseudostenophylax transbaicalensis, Scutellaria baicalensis, Aconitum baicalense, Linum baicalense, Apocalathium baicalense etc.

Nexus interni

recensere

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 54°0′0″N 118°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Territorium Transbaicalicum spectant.