Imperfectum
Imperfectum (plene tempus praeteritum imperfectum[1]) est categoria verbalis conlocans eventum, actum aut statum verbo indicatum in tempore praeterito, et insuper significans hunc actum nondum perfectum esse aut statum usque adhuc durare. Itaque imperfectum re vera aspectus imperfectivus esse videtur tempori grammatico adiunctus, cum grammatica tralaticia solum de tempore grammatico loquatur.[2]
Imperfectum indicativi
recensere"Perfecto procedit, imperfecto insistit oratio", ut ait grammaticus quidam ignotus. Perfecto eventa alterum post alterum ordine exponuntur,[3] cum imperfecto eventa aut actiones etiam in idem tempus incidentia describantur:
- Haeduos […] in dicione videbat [sc. Caesar] Germanorum teneri eorumque obsides esse apud Ariovistum et Sequanos intellegebat; quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur. Paulatim autem Germanos consuescere Rhenum transire […] videbat, neque sibi homines feros ac barbaros temperaturos existimabat (Caesar, B.G. 1.33.2–4)
Itaque imperfectum potius ad ornamentum scaenicum (background, Hintergrund) quam ad ipsam scaenam (foreground, Vordergrund) pertinere videtur:
- Hinc toto praeceps se corpore ad undas / misit [sc. Mercurius] avi similis, quae circum litora, circum / piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta / haud aliter terras inter caelumque volabat / litus harenosum ad Libyae, ventosque secabat (Verg. Aen. 4.253–7)[4]
Volabat et secabat non suo ordine misit praedicatum sequuntur, sed potius se mittendi actum tamquam ornant et depingunt.
Linguae Latinae hi praecipui usus imperfecti sunt: (1) durativus, (2) iterativus, (3) conativus. Ex quibus durativus qui dicitur usus aliis praestat frequentia et utilitate. Etiam exempla quae supra dicta sunt inter durativa numerari solent, etsi usus narrativus aptius dicatur.
Imperfectum durativum
recensereCum opus erit eventa iam praeterita etiam in idem tempus incidentia velut in theatro mentis repraesentare et tamquam ante oculos ponere rerum condiciones nec solum eventa finita alterum post alterum enumerare, par est ad imperfectum decurrere. Exemplo sit pugna cum Commio Atrebate facta, de qua Caesar ita narrat:
- Erat ex omnibus castris, quae summum undique iugum tenebant, despectus atque omnes milites intentis animis proventum pugnae exspectabant. Galli inter equites raros sagittarios expeditosque levis armaturae interiecerant, qui suis cedentibus auxilio succurrerent et nostrorum equitum impetus sustinerent. Ab his complures de improviso vulnerati proelio excedebant. Cum suos pugna superiores esse Galli confiderent et nostros multitudine premi viderent, ex omnibus partibus et ii qui munitionibus continebantur et ii qui ad auxilium convenerant clamore et ululatu suorum animos confirmabant. Quod in conspectu omnium res gerebatur neque recte aut turpiter factum celari poterat, utrosque et laudis cupiditas et timor ignominiae ad virtutem excitabat. (Caesar, B.G. 7.80.2-5)
Proprietas imperfecti evidentius apparet contra perfectum posita. Imperfectum enim in progressu versatur, cum perfecto eventa singula reddantur:
- [Hostes] a dextro cornu vehementer multitudine suorum nostram aciem premebant. id cum animadvertisset P. Crassus adulescens qui equitatui praeerat, quod expeditior erat quam ii, qui inter aciem versabantur, tertiam aciem laborantibus nostris subsidio misit. (Caesar, B.G. 1.52.7)
Imperfectum eodem modo cum praesenti historico ita consociatur, ut hoc actio generalis, illo autem consequentes actiones particulares denotentur:
- Ipse [sc. Verres] inflammatus scelere et furore in forum vĕnit: ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. (Cic. Ver. 2.5.161)
In sententiis compositis, imperfecto significatur eventum verbo indicatum usque durasse:
- Centuriones ex eo, quo stabant, loco recesserunt. (Caesar, B.G. 5.43.6)
- Iam ver appetebat, cum Hannibal ex hibernis movit. (Liv. 22.1.1)
Standi eventus nondum desiverat, cum centuriones recesserunt, et appetendi eventum usque durabat, cum Hannibal castra movit. Natura aspectualis imperfecti ex eo apparet, quod in quibusdam verbis imperfecto certi colores significationis indicantur. Caesar, cum secundam expeditionem Britannicam describit, relinquendi verbum interdum in imperfexto conlocat:
- His rebus gestis, Labieno in continenti cum tribus legionibus et equitum milibus duobus relicto, ut portus tueretur et rei frumentariae provideret […], ipse cum quinque legionibus et pari numero equitum, quem in continenti relinquebat, ad solis occasum naves solvit et leni Africo provectus, media circiter nocte vento intermisso, cursum non tenuit et longius delatus aestu orta luce sub sinistra Britanniam relictam conspexit. Tum rursus aestus commutationem secutus remis contendit, ut eam partem insulae caperet. qua optimum esse egressum superiore aestate cognoverat. […] Accessum est ad Britanniam omnibus navibus meridiano fere tempore, neque in eo loco hostis est visus. Sed ut postea Caesar ex captivis cognovit, cum magnae manus eo convenissent, multitudine navium perterritae, quae cum annotinis privatisque, quas sui quisque commodi causa fecerat, amplius octingentae uno erant visae tempore, ab litore discesserant ac se in superiora loca abdiderant. Caesar exposito exercitu et loco castris idoneo capto, ubi ex captivis cognovit quo in loco hostium copiae consedissent, cohortibus decem ad mare relictis et equitibus trecentis, qui praesidio navibus essent, de tertia vigilia ad hostes contendit, eo minus veritus navibus, quod in litore molli atque aperto deligatas ad ancoras relinquebat. Ei praesidio navibusque Q. Atrium praefecit. (Caesar, B.G. 5.8.1-5.9.1)
Cur hoc in loco Caesar relinquebat imperfecto usus est, licet etiam plusquamperfecto uti potuisset?[5] Nempe ut hoc modo efferret naves equitesque non solum secum non venisse sed remanere et praestolari.
Imperfectum iterativum
recensereHaec species imperfecti ab actionibus olim constanter iteratis nomen accepit:
Quod usitatum erat temporibus praeteritis, imperfecto denotari solet.
- Sed est quoddam genus quo veteres non utebantur. (Quint. Inst. 8.5.33)
- Ergo in Graecia musici floruerunt discebantque id omnes nec qui nesciebat satis excultus doctrina putabatur (Cic. Tusc. 1.4)
Hic floruerunt simplicem rerum condicionem indicat, cum id, quod — dum florent musici — moris Graecorum esset, imperfecti formis ostendatur. Similiter de Pausaniae mutatis moribus refertur:
- Non enim mores patrios solum, sed etiam cultum vestitumque mutavit. Apparatu regio utebatur, veste Medica; satellites Medi et Aegyptii sequebantur; epulabatur more Persarum luxuriosius quam qui aderant perpeti possent; aditum petentibus conveniundi non dabat, superbe respondebat, crudeliter imperabat. Spartam redire nolebat. (Nep. Pausanias 3.2-3)
Primum ipsa mutatio perfecto, deinde mutatorum morum exempla imperfecto denotantur.
Imperfectum conatus
recensereIn quodam rerum contextu, imperfecto hoc indicari potest, inceptum quendam inritam fuisse:[6]
- Veniebatis igitur in provinciam [sc. Africam], unam ex omnibus huic victoriae maxime infensam, […] Prohibiti estis in provincia vestra pedem ponere et prohibiti summa cum iniuria. (Cic. Lig. 24.4)
- Ipsi [sc. Britanni] ex silvis rari propugnabant nostrosque intra munitiones ingredi prohibebant. At milites legionis septimae testudine facta et aggere ad munitiones adiecto locum ceperunt. (Caes., B.G. 5.9.6)
Hic veniebatis idem valet ac 'venire conati estis'. Interdum parum constat, utrum de iteratione an de conatu agatur. Utrum interpretatio iterativa an conativa praevaleat, ex eo, quomodo res gestae animo repraesentantur, pendet. Interdum pro praesenti imperfectum adhibetur:
Locutor, cum quaestionem suam in praeterito conlocat — praeter quod dicit actionem ante incohatam usque ad loquendi tempus durare — se comem et benignum praestat, cum Demaenetum volo parum lepide dictum videatur (et Demaenetum volui dicere nequeat).[7] Vi conativa aliquatenus repressa, imperfecto etiam interpretatio incohativa restare potest:
- Consistit utrumque agmen et ad proelium sese expediebant. (Liv. 21.46.4)
Utrum secunda an adversa fortuna postea usi sint, hoc loco non apparet.
Aliae observationes
recensere- In dictione epistulari non numquam tempus indicatur respectu habito ad eum cui mittitur hominem. Itaque Cicero Attico "Mansi igitur eo die in Sinuessano" scribit "atque inde mane postridie Arpinum proficiscens hanc epistulam exaravi. Erat autem nihil novi quod aut scriberem aut ex te quaererem, nisi forte hoc ad rem putas pertinere." (Att. 15.1a.1-2)
- In posteriore Latinitate imperfectum etiam in talibus enuntiatis invenitur, quae apud auctores classicos perfectum tantum admittunt.[8]
Coniugatio imperfecti
recensereparāre | docēre | legere | capere | scīre | esse | |
---|---|---|---|---|---|---|
ego | parābam | docēbam | legēbam | capiēbam | sciēbam | eram |
tū | parābās | docēbās | legēbās | capiēbās | sciēbās | erās |
is | parābat | docēbat | legēbat | capiēbat | sciēbat | erat |
nōs | parābāmus | docēbāmus | legēbāmus | capiēbāmus | sciēbāmus | erāmus |
vōs | parābātis | docēbātis | legēbātis | capiēbātis | sciēbātis | erātis |
eī | parābant | docēbant | legēbant | capiēbant | sciēbant | erant |
Notae
recensere- ↑ Servius, Commentarius in Artem Donati, p. 414
- ↑ Kravar (1961); Comrie (1985: 6-7)
- ↑ Orgetorix … suam familiam […] coegit et omnes clientes […] conduxit. Per eos […] se eripuit (Caesar, Gall. 1.4.2)
- ↑ Pinkster (1984: 362)
- ↑ Cf. Haedui de consilio legatorum, quos Caesar ad exercitum reliquerat, copias equitatus peditatusque subsidio Biturigibus mittunt. (B.G. 7.5.3)
- ↑ Haverling (2010: 467)
- ↑ Pinkster (1984: 351)
- ↑ Dauses (1981); Haverling (2010)
Bibliographia
recensere- Adema, S.M. (2004) Van figurant tot hoofdrolspeler. Het gebruik van het imperfectum in de Aeneis van Vergilius. Lampas 37: 333-346
- Bolkestein, A.M., (1987) Discourse Functions of Predications: the Background/Foreground Distinction and Tense and Voice in Latin Main and Subordinate Clauses. Getting one’s Words into Line: On Word Order and Functional Grammar (ed. J.Nuyts & G. De Schutter), 163-178, Dordrecht: Foris
- Comrie, Bernard (1985) Tense. Cambridge: Cambridge University Press
- Dau, J.H.Christlieb (1819) Über den richtigen Gebrauch der historischen Temporum ins besondere des Imperfecti in der Lateinischen Sprache. Leipzig: Carl Andrä
- Dauses, August (1981) Das Imperfekt in den romanischen Sprachen. Seine Bedeutung im Verhältnis zum Perfekt. Wiesbaden: Steiner.
- Elsner, K. (1973) Vordergrund und Hintergrund im Lateinischen? Altsprachliche Unterricht 16: 56-61.
- Farron, Steven G. (1973) The imperfect indicative tense in Latin narrative. Columbia University Ph.D. dissertation.
- Haverling, Gerd V. M. (2010) Actionality, tense and viewpoint. New Perspectives on Historical Latin Syntax, vol. 2: Constituent Syntax: Adverbial Phrases, Adverbs, Mood, Tense. (ed. Baldi, Philip & Cuzzolin, Pierluigi), 277-523. Berlin & New York: Walter de Gruyter
- Koller, H. (1951) Praesens historicum und erzählendes Imperfekt. Beitrag zur Aktionsart der Praesensstammzeiten im Lateinischen und Griechischen. Museum Helveticum 8: 63-99.
- Kravar, M. (1961) An aspectual relation in Latin. The opposition imperfect-perfect. Romanitas 3: 293-309.
- Mayer, A. (1956) Das lateinische Imperfekt. Glotta 35: 114-133.
- Mellet, Sylvie (1988) L'imparfait de l'indicatif en latin classique. Temps, aspect, modalité. Étude synchronique dans une perspective énonciative. Dissertation Paris-Sorbonne: Société pour l’information grammaticale.
- ————— (1998) Imparfait et discours rapporté. Oratio soluta - oratio numerosa (ed. C. M. Ternes & D. Longrée), 116-125. Luxembourg: Centre Alexandre-Wiltheim
- Nutting, H.C. (1922) Thr Imperfect Indicative as a Praeteritum ex Futuro. American Journal of Philology 43: 359-362
- ————— (1926) Modal suggestion of the latin imperfect. Classical Philology 21: 81-82.
- Rosén, H. (1980) "Exposition und Mitteilung" - The imperfect as a thematic tense-form in the letters of Pliny. On Moods and Tenses of the Latin Verb: Two essays dedicated to H. J. Polotsky on the occasion of his seventyfifth birthday, 27-48. Munchen: Fink
- Wheeler, A.L. (1903) The imperfect indicative in Early Latin. American Journal of Philology 24: 163-191
- ————— (1906) The syntax of the imperfect indicative in Early Latin. Classical Philology 1: 357-401
Partes orationis |
---|
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula) |
Verbum (temporale) |
Persona: Prima | Secunda | Tertia |
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis |
Genus verbi: Activum | Passivum | (Neutrum | Commune | Deponens) |
Modus: Infinitivus | Indicativus | Coniunctivus | Imperativus | Optativus |
Tempus: Praesens | Imperfectum | Perfectum | Plusquamperfectum | Futurum | Futurum exactum |
Vide etiam: Gerundium | Supinum | Gerundivum |