Structura Telluris
Structura Telluris[1] est solida partium planetae nostri (vel geosphaerarum) compositio, atmosphaera et hydrosphaera exceptis. Quae structura in exteriori silicati crusta solida, asthenosphaera amiculoque magnopere viscosis, exteriori nucleo liquido (cuius fluxus campum magneticum telluris gignit), et nucleo interiori solido consistit.
Scientifica internae telluris structurae cognitio in topographia bathymetriaque observatis, lapidibus in anaphaenomenis observatis, exemplaribus ad superficiem e profunditatibus a montibus igniferis effectibusque vulcanicis elatis, explicatione undarum sismicarum quae per tellurem transeunt, mensionibus gravitationalium magneticorumque telluris camporum, atque experimentis cum solidis crystallinis sub pressuris temperaturisque profundi telluris interioris propriis conditur.
Sphaera paene est telluris figura: nam diameter per aequatorem ductus 12 754 chm, per polos 12 711 chm est. Geosphaerae secundum quantitates chemicas vel physicas (rheologicas) definiuntur.
Proprietates globales
recensereGeosphaerae rheologicae sunt
Geosphaerae chemicae sunt
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Ioannis Antonii Scopoli Principia mineralogiae systematicae et practicae, Pragae 1772, p. 1; Ioannnis Gesneri Dissertatio physica de petrificatorum variis originibus praecipuarum telluris mutationum testibus (Basileae: 1756), 4; etc.
- ↑ Anglice The Blue Marble.
- ↑ Petsko, Gregory A. (28 Aprilis 2011). "The blue marble". Genome Biology 12 (4): 112
- ↑ "Apollo Imagery – AS17-148-22727". NASA. 1 Novembris 2012.
Bibliographia
recensere- Drollette, Daniel. 1996. "A Spinning Crystal Ball." Scientific American 275, no. 4 (October): 28–33. doi:10.1038/scientificamerican1096-28. Bibcode 1996SciAm.275d..28D.
- Kruglinski, Susan. 2007. "Journey to the Center of the Earth." Discover. Iunius. Textus interretialis. Archivum.
- Lehmann, I. 1936. "Inner Earth." Bur. Cent. Seismology International 14: 3–31.
- Wegener, Alfred. 1966. The origin of continents and oceans. Novi Eboraci: Dover Publications. ISBN 978-0-486-61708-4. URL.