Nucleus Telluris interior

Nucleus Telluris interior[1] est pars Telluris (vel geosphaera) infima et in medio posita. Solidus est et radium circa 1300 chm habet (70% radii Lunae). Temperatura in superficie nuclei solidi circa 6230±500 K est (5960±500 °C). Densitas in nucleo medio 12,5 t/m, pressio usque ad 3700 milia atm esse possunt. Ligationibus ferri et niccoli compositus esse putatur.

Structura Telluris:
1a — cortex oceanicus
1b — cortex continentalis
2 — mantele Telluris
3 — nucleus Telluris
4 — lithosphaera
5 — asthenopshaera
6/3a — nucleus exterior
7/3b — nucleus interior

Ab Inge Lehmann, quae undis seismicis studuerat. anno 1936 nucleus interior inventus est. Undae aliquae a margine nuclei interioris refringuntur; hoc confinium disiectio Bullen vel disiectio Lehmann nuncupatur. Anno 1940 propositum est, ut solidus est nucleus interior; anno 1971 hoc probatum est. Solidus fit a pressione immani.

NotaeRecensere

  1. Cf. fontes paginae de nucleo toto.

Nexus externiRecensere