Nucleus Telluris[1] est altissima Telluris pars, in medio planetae posita. Sub manteli Telluris iacet. Ligationibus ferri et niccoli compositus esse putatur. 2900 chiliometra sub superficie planetae iacet.

Structura Telluris: 1a, cortex oceanicus; 1b, cortex continentalis; 2, mantele Telluris; 3, nucleus; 4, lithosphaera; 5, asthenopshaera; 6/3a, nucleus exterior; 7/3b, nucleus interior.

Vide etiam paginam discretivam: Nucleus

Telluris nucleus duas partes habet: nucleum interiorem solidum, cuius radius circa 1300 chilionetra est, et exteriorem liquidum, cuius crassitudo circa 2200 chm est. Temperatura in superficie nuclei solidi circa 6230 ± 500 K est (5960 ± 500 °C). Densitas in nucleo medio 12,5 t/m, pressio usque ad 3700 milia atm esse possunt.

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere