Vicipaedia:De nominibus propriis
Error: Interpretatio compendii abest.
Ecce regula Vicipaediana consensu instituta, cui quemque oportet obtemperare atque oboedire.
Quam si vis repudiare, noli textum mutare, nisi prius illic ceterorum assensum eris adeptus.
Llegiu aquesta pàgina en Català Diese Seite auf Deutsch lesen Read this page in English Leer esta página en español Basahin ito sa Tagalog
Nomina hominum
Vide etiam Nomina hominum notorum Latina
- Si nomen Latinum habet natura vel communi vel suo ipsius usu acceptum, utere eo; e.c., Cicero, Confucius, Benedictus XVI, Carolus Linnaeus.
- Si nomen Latinum adhuc non exstat usitatum, praenomina vertantur (siquidem verti possunt), nomina gentilicia autem non sunt vertenda; e.c., Georgius Bush (Georgius W. Bush), Iohannes Howard, Iohannes Ronaldus Reuel Tolkien.
Nomina geographica
Vide etiam Vicipaedia:Fontes nominum locorum
- Si nomen Latinum seu a Romanis seu a recentioribus accepit, utere eo; e.c. Mare Internum, Chorea Gigantum, Londinium, Minneapolis.
- Si nomen Latinum adhuc non exstat usitatum, non vertatur, eis tamen exceptis quae in sermone suo vulgari constant e verbis cottidianis atque intelligibilibus. Ita, Pocatello (indecl.), Turris Eiffel, Nova Caesarea. Nomina composita autem numquam vertenda sunt nisi forte lingua Latina eandem compositionem iam cognoscit.
- Oppida ceterique loci qui nomina ferunt Sanctorum Ecclesiae, sicut
San Francisco,
San Diego,
Saint George,
Sankt Anton,
Sankt Moritz,
Sankt Vigil,
Santa Maria,
Santa Fé
etc.
Secundum nomenclatorem [1] et secundum hoc [2], sic vertantur:
Fanum Sancti Francisci,
Fanum Sancti Didaci,
Fanum Sancti Georgii,
Fanum Sancti Antonii,
Fanum Sancti Mauritii,
Fanum Sancti Vigilii,
Fanum Sanctae Mariae. - Quod ad Biologiam, Botanicam, Nomina Dioecesium et Zoologicam attinet, multis nominibus formae adiectivales (saepe in -ensis exientes) accedunt. Quas pone ante verbum quod locum designat. Exempli gratia
Malhamensis Vicus (pro Malham, vicus)
Tristanenses Insulae (pro Tristan da Cunha, collectio insularum)
Ebebiyinense oppidum (pro Ebebiyín, oppidum)
Societates
- Societates mercatoriae, religiosae, etc. non vertuntur, nisi nomen Latinum iam exstat aut si alii sermones eadem versione utuntur. Ita, Apple Inc., Colgate-Palmolive, Mitsubishi, Societas Crucis Rubrae. Si potes, adde versionem ad verbum factam inque parenthesi positam post primam rei mentionem: Mitsubishi (Iaponice: Tres Rhombi)
- Marca mercatoria non vertenda sunt. Quorum etiam, si potes, adde versionem in parenthesi.
Libri et arte facta
- Si nomen Latinum exstat, utere eo; si a verbo originali differt, adde fontem nominis Latini.
- Si opus alia lingua vel aliis linguis editum est et adhuc non Latinam in linguam versum, utere inscriptione vulgari. (Da versionem ad verbum factam post mentionem primam si potes.)
- Si operi non est aliquid verbale praeter nomen (ut in sculptura, vel musica instrumentali), verte nomen vulgare vel usitatum si potes, et adde nomen originale post mentionem primam.
Acronyma
- Si acronymum Latinum iam exstat, utere eo.
- Si acronymum suo iuris et omnium sermonum commune est, utere eo. Ita, NASA, UNICEF.
- Si res aliter se habet, melius est nomine pleno uti quam versionem conari. Si autem plena verba molesta videntur, nexum ad rem suam ducentem aut expansionem acronymi adhibe cum prima mentione: "SIDA" aut "syndrome immunitatis defectus acquisiti (SIDA)".
Translitteratio seu Romanizatio
- Si nomen originem trahat de lingua, quae non litteris Latinis scribitur, translitterationem secundum ISO adhibemus adque normam redigimus, ut fastigiis atque littera J careat. Ita, Victor Iuscenco; Usama bin Ladin; Hirohito, etc.
- Nomina Graeca sunt translitteranda more Romanorum. Ita, Dio Chrysostomus.
- Si versio nominis gentilis Graeci imprimisque recentioris iam exstat litteris Latinis scripta, utere ea. Et memento nomina gentilia solum translitteranda esse, non reddenda.
Vide etiam
- Vicipaedia:Titulus
- Vicipaedia:Tituli petiti
- Disputatio:Liovigildus, rex Visigothorum
- Vicipaedia:Coining
- Vicipaedia:De Latinitate
- Usor:Fabullus/Declinatio Latina nominum Graecorum
Opes et commendationes
- Praefatio
- De recensendo
- Structura paginae
- Hierarchia paginarum
- Qualitas paginarum
- De orthographia
- De Latinitate
- De nominibus propriis
- Fontes nominum Latinorum
- De bibliographiis etc.
- De categoriis
- Tutela Vicipaediae
- Formulae
- Paginae novae
- Paginae speciales
- Paginae non annexae
- Omnes paginae
- Categoriarum caput
- Categoriarum arbor
- Paginae admeliorandae
- Harenarium
- Gratulatio