UNICEF
UNICEF (Anglice: United Nations International Children's Emergency Fund) vel opus fundatum omnium gentium infantibus puerisque fovendis[1] est fundatio a conventu generali Nationum Unitarum post secundum bellum mundanum die 11 Decembris anno 1946 creata, qua pueri et puellae adiuventur. Sedes sua in Novo Eboraco stat.
Anno 1953 fundatio UNICEF facta est Nationum Unitarum organizatio, cuius munus in impuberibus adiuvandis iuribusque eorum tuendis consistit. Acronymum UNICEF a nomine Anglico deductum servatum est, quo hodie usque cognitum est. Etiam acta conventionis de iuribus impuberum promovet et perficit.
Fundationi UNICEF Praemium Nobelianum pacis anno 1965 et Praemium concordiae Principis Asturiarum anno 2006 assignata sunt.
Missio
recensere- Ius educationis puellis et pueris aequale
- Salus impuberum, sicut vaccinationes et pugna contra SCDI
- Cura sanitatis
- Alimentum bonum et aequae condiciones vitae
Notae
recensere- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad UNICEF spectant. |