Conventio de Iuribus Impuberum

Conventio de Iuribus Pueri est conventio internationalis a Consilio Consociationis Nationum die 20 Novembris 1989 decreta et in vigore a die 2 Septembris 1990. Conventio instituta est secundum Universam Iurum Humanorum Declarationem, quae impuberes protectionis specialis et curae ius habere declaravit. Hodie anno 2017, 196 civitates hanc Conventionem ratam habent.
Secundum hanc Conventionem:
- impuberes summum bonum in omnibus actionibus et consiliis, quae eos tangunt, esse debent;
- impuberes a pornographia et servitute militari protegi debent;
- impubes numquam a suis parentibus separandus est nisi causa specialis adsit, quia familia pueri indolem et ingenium fovet;
- cooperatio internationalis impuberes, qui in paupertate vivunt, in omni parte mundi adiuvare debet.
Et impuberes ius suas opiniones exprimendi habere et ut eae aestimentur pro sua maturitate fas esse affirmat. Et postulat ut a suis parentibus nutriantur si possibile est.
Haec Conventio etiam Comitatum de iuribus impuberum instituit qui concilia facit per Consociationis Nationum Oeconomicum Socialiumque Consilium (articulo 44) atque per cooperationem cum UNICEF (articulo 45).
Protocolla optionalia
recensereDuo Protocolla optionalia ad Conventionem de Iuribus Impuberum decreta sunt die 25 Maii 2000. Primum Protocollum est de interdictione militiae puerorum. Hodie anno 2017, 130 civitates hoc signaverunt et 166 civitates ratam habent.
Ac secundum Protocollum est de interdictione mercatus impuberum, prostitutionis et pornographiae impuberum. Hodie anno 2017, 121 civitates hoc signaverunt et 173 civitates ratam habent.
Atque tertium Protocollum de communicatione individuali impuberum decretum est die 19 Decembris 2011[1] et in vigorem intravit die 14 Aprilis 2014. Hodie anno 2017, 51 civitates hoc signaverunt et 45 civitates ratam habent.
Nexus interni
Notae
recensereNexus externi
recensere- Conventio de Iuribus Impuberum
- Primum Protocollum (Anglice)
- Primum Protocollum (Francogallice)
- Secundum Protocollum (Anglice)
- Secundum Protocollum (Francogallice)