Això és una traducció al català de la pàgina superior (segons la revisió 3814994[diff]).

Pagina adhuc usque elaboratur...
Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est. Quapropter rogaris ut nihil nisi minora hic mutes, maiora autem ante disputes illic.
Si vero auctor ipse per septem dies nihil mutaverit, hanc formulam delere licet.

Catalan
Catalan
Català
L'editor que ha creat aquest article encara hi està treballant. És per això que us agraïrem que els canvis que realitzeu siguin menors: qualsevol edició major ha de ser discutida a la pàgina de discussió. (L'avís pot ser esborrat al cap d'una setmana.)
English language
English language
English
The editor who created this page is still at work. Please make only minor corrections: other changes should be discussed on the talk page. (After this header has been in place for one week you can remove it.)
German language
German language
Deutsch
Der Verfasser bearbeitet den Artikel noch. Daher werden höchstens kleinere Veränderungen gern gesehen: andernfalls bitte um Verbesserungsvorschläge auf der Diskussionsseite. (Nach einer Woche ist es angebracht, diesen Betreff in jedem Fall zu entfernen.)
Haec formula ({{In usu}}) plus quam septem dies sine recensionibus in pagina mansit.
Iohannes Cash, non Johnny Cash neque Iohannes Pecunia.

Noms en llatí

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Vicipaedia:Fontes nominum Latinorum.

Hi ha molts conceptes i coses actuals que o bé ja tenen un nom científic llatí o bé que en tenen un constituït per tradició, e.g.

  • diòcesis catòliques
  • títols catòlics
  • planetes, asteroides, satèl·lits, constel·lacions
  • topografia planetària i estelar
  • eres geològiques
  • espècies i tàxons biològics
  • anatomia
  • malalties
  • força universitats
  • algunes institucions acadèmiques

Oportet talia nomina "officialia" aut accipere in titulis nostris, aut in textu citare.

Nomina hominum

recensere

Vide etiam Nomina hominum notorum Latina

  1. Si nomen Latinum iam habet sive ex partu sive in usu communi vel proprio, eo utere; e.g., Cicero, Confucius, Benedictus XVI, Carolus Linnaeus.
  2. Si nomen Latinum adhuc in usu communi non est, praenomina vertantur (siquidem verti possunt), nomina gentilicia autem non sunt vertenda; e.c., Georgius Bush (Georgius W. Bush), Ioannes Howard, Ioannes Ronaldus Reuel Tolkien.

Nomina geographica

recensere

Vide etiam Vicipaedia:Fontes nominum locorum

  1. Si nomen Latinum seu a Romanis seu a recentioribus accepit, utere eo; e.c. Mare Internum, Chorea Gigantum, Londinium, Minneapolis.
  2. Si nomen Latinum nondum exstat usitatum, ne vertatur, praeter ea quae in sermone suo vulgari constant e verbis cottidianis atque intelligibilibus. Ita, Pocatello (indecl.), Turris Eiffel, Nova Caesarea. Nomina composita autem numquam vertenda sunt nisi forte lingua Latina eandem compositionem iam cognoscit.
  3. In titulis oppidorum in honorem sanctorum appellatorum, sicut
    San Francisco,
    San Diego,
    Saint George,
    Sankt Anton,
    Sankt Moritz,
    etc., accuratissime observentur fontes fide digni.[1] Sin autem fons Latinus nusquam reperiri posse videtur, semper poteris nomini sancti urbem praeponere, sicut
    Urbs Sancti Francisci,
    Urbs Sancti Didaci,
    Urbs Sancti Georgii,
    Urbs Sancti Antonii,
    Urbs Sancti Mauritii.
  4. Si oppido est nomen alii oppidi (e.g.: Paris Texiae fortasse post Paris Franciae appellata), oppido non damus nomen Latinum ex alio oppido (e.g.: [[Paris (Texia)|]] scribimus, non [[Lutetia (Texia)|]]), nisi oppido iam est in fonte externo idem nomen Latinum (hoc casu fons citandus est).
  5. Si oppido ceteroque loco est nomen quod includit nomen illius rei (e.g.: Baltimore City (est urbs), Candy Mountain (est mons)), nomen eius rei solum vertendum est -- et nomina erunt in ordine linguae nativae (e.g. Baltimore Urbs, Candy Mons), nisi iam fuit nomen Latinum in fonte externo (hoc casu fons citandus est). Si autem loco est nomen quod includit nomen alterius rei (e.g.: College Park (non est saeptum, sed urbs), Silver Spring (non est fons, sed urbs), Rising Sun (non est sol, sed oppidum), re non erit nomen Latinum. Nota autem bene: si oppido est nomen magnificans ut Delaware City, Delavaria, quod est oppidum parvum, certe non urbs, aut nomen parvificans ut Lexington, Kentuckia, quae est urbs, certe non oppidum, bonum est transferre nomen in Latinum: Delaware Urbs, Lexintonia.
  6. Quod ad Biologiam, Botanicam, Nomina Dioecesium et Zoologicam attinet, multis nominibus formae adiectivales (saepe in -ensis exientes) accedunt. Quas pone ante verbum quod locum designat. Exempli gratia
    Malhamensis Vicus (pro Malham, vicus)
    Tristanenses Insulae (pro Tristan da Cunha, collectio insularum)
    Ebebiyinense oppidum (pro Ebebiyín, oppidum)

Societates

recensere
 
Horch et Audi
  1. Societates mercatoriae, religiosae, etc. non vertuntur, nisi nomen Latinum iam exstat aut si alii sermones eadem versione utuntur. Ita, Apple Inc., Colgate-Palmolive, Mitsubishi, Societas Crucis Rubrae. Si potes, adde versionem ad verbum factam inque parenthesi positam post primam rei mentionem: Mitsubishi (Iaponice: Tres Rhombi)
  2. Marca mercatoria non vertenda sunt. Quorum etiam, si potes, adde versionem in parenthesi.
  3. Nomina institutionum culturalium (scholarum, academiarum, museorum, societatum eruditarum etc.) vertenda sunt si verti possunt. N.B.: saepe nomina Latina officialia iam habent; talia nomina officialia praeferimus.

Libri et arte facta

recensere
  1. Si nomen Latinum exstat, utere eo; si ab appellatione originali differt, adde fontem nominis Latini.
  2. Si opus alia lingua vel aliis linguis editum est et adhuc non Latinam in linguam versum, utere inscriptione vulgari. (Da versionem ad verbum factam post mentionem primam si potes.)
  3. Si operi non est aliquid verbale praeter nomen (ut in sculptura, vel musica instrumentali), verte nomen vulgare vel usitatum si potes, et adde nomen originale post mentionem primam.

Acronyma

recensere
  1. Si acronymum Latinum iam exstat, utere eo.
  2. Si acronymum suo iuris et omnium sermonum commune est, utere eo. Ita, NASA, UNICEF.
  3. Si res aliter se habet, melius est nomine pleno uti quam versionem conari. Si autem plena verba molesta videntur, nexum ad rem suam ducentem aut expansionem acronymi adhibe cum prima mentione: "SIDA" aut "syndroma immunitatis defectus acquisita (SIDA)".

Translitteratio seu Romanizatio

recensere
  1. Si nomen originem trahat de lingua, quae non litteris Latinis scribitur, translitterationem secundum ISO adhibemus adque normam redigimus. Ita, Victor Juščenko; Usama bin Ladin; Hirohito, etc.
  2. Nomina Graeca sunt translitteranda more Romanorum. Ita, Dio Chrysostomus.
  3. Si versio nominis gentilis Graeci imprimisque recentioris iam exstat litteris Latinis scripta, utere ea. Et memento nomina gentilia solum translitteranda esse, non reddenda.

Vide etiam

recensere