Ecce regula Vicipaediana consensu instituta, cui quemque oportet obtemperare atque oboedire.
Quam si vis repudiare, noli textum mutare, nisi prius illic ceterorum assensum eris adeptus.

Llegiu aquesta pàgina en Català Read this page in English Leer esta página en español Leggere questa pagina in italiano Basahin ito sa Tagalog

Paginas Vicipaediae scribere facile est. Initio, rogamus, adeas consilia quaedam generalia linguis popularibus scripta, ad quae te ducent nexus sequentes:

His omnibus perlectis, vide nunc nostra consilia quae solum ad Vicipaediam Latinam pertinent. Haec consilia constituta sunt ut fiat Vicipaediae "facies" quam aequalissima atque lepidissima.

De orthographia

Noli uti litteris J neque j!

 
Menda in tabulis ceratis commissa eadem atque in computatris facilitate corrigi potuerunt stylo verso.

Ratio: Litterae illae recentes non e numero litterarum Romanarum sunt quibus quidem antiquitas utebatur. Quas licet multi linguae Latinae studiosi nostris diebus scribant, Vicipaedia tamen antiquum sequitur morem, praesertim cum constet illas non multum ad vitia orthographica evitanda prodesse eisque omissis paginas facilius esse inventu.

Utere litteris U, u et V, v!

Ratio: Litteras autem U et u, quamquam et eae a veteribus non scribebantur, apud Vicipaediam a V et v distingui solent. Quod nunc usu receptum esse evincunt editiones veterum auctorum librique ad usum nostrarum scholarum scripti sicut Wheelock's Latin aut The Cambridge Latin Course. Ergo scribe verbum, ne scripseris uerbum neque verbvm. Huic regulae excepta sunt verba maiusculis exarata, praecipue si inscriptiones laudantur, e.g.: DIS DEABVSQVE.

Utere diaeresibus vel et vel !

Ratio: Oportet diaeresibus uti ne ligaturae in paginis nostris monstrentur si praeferentiae mutantur. Diaereses saepe in latinitate hodierna adhibentur quia confusionem vitant.

Fuge ligaturas velut Æ vel æ et Œ vel œ

Ratio: Etsi ligaturae haud rarae nobis occurrunt in monumentis epigraphicis (i.e. inscriptionibus) et palaeographicis (i.e. libris manu scriptis), magnopere obstant quominus loci inquisitione electronica inveniantur; hortamur ergo ut vitentur. Si ligaturas in deliciis habes, perfacile licet machina illa quod navigatrum vocamus rite aptata litteratura uti quae ligaturas monstret.

Exceptiones

Vocabula nominaque ex aliis linguis in Latinum non conversa litteras externas conservare debent, e.g. oportet Michaël Jordan, Jhansi scribere et non Michaël Iordan, Ihansi. In nominibus botanicis et zoologicis Latinis, ubi orthographia officialis j habet, j retinemus. Similiter in nominibus Anglosaxonicis et Nordicis æ retinendum est: Ægir, non Aegir.

De vocalibus brevibus longisque

Usum dictionariorum librorumque scholasticorum, in quibus vocalia longa Latina a brevibus distinguuntur, signis superpositis, non sequimur. Licet nihilominus vocalia longa Latina duobus contextibus signare:

  1. Quando de etymologia et forma vocabulorum Latinorum disserimus
  2. Quando difficile erit lectoribus vocabula distinguere, quae uno vocale tantum differunt.

His casibus vocale longum aut apice (á é í ó ú) aut macro (ā ē ī ō ū) signari licet: ita, ut ambiguitatem evitemus seu formas declinationis explicemus, abundantia casu nominativo, abundantiá vel abundantiā casu ablativo scribere possumus.

Numerorum usus

 
Placet ad tempus numeris Arabicis uti, nisi forte de ipsis numeris Romanis agit pagina.

Numeri Romani

Consensu probatum atque ad tempus constitutum est in hacce Vicipaedia tantum numeris Arabicis sive Indicis qui dicuntur uti, exceptis eis paginis (eisque perpaucis) quae ipsos numeros Romanos tractant.[1]

Quantitates

    • Numeros parvos exscribe verbis, e.g. decem libri vice 10 libri. Paginam Numerus lege si magis de numeris scire vis.
    • Numeros magnos scribe Arabicis notis, e.g. 20000 servorum.

Tempus

  • In Vicipaedia Latina, sicut in aliis linguis, aera Dionysiana, vulgaris, vel Christiana adhibetur. Anni sic scribendi sunt:
    • 123 a.C.n. (ante Christum natum), sive 123 ante aer. vulg. (ante aeram vulgarem)
    • [[123 a.C.n.]], sive [[123 a.C.n.|123 ante aer. vulg.]]
    • 123 p.C.n. (post Christum natum), sive 123 aer. vulg. (aerae vulgaris)
    • [[123|123 p.C.n.]], sive [[123|123 aer. vulg.]]
      • In paginis de rebus recentioribus, "p.C.n." vel "aer. vulg." plerumque non sunt necessaria: [[1453]], [[1945]], [[2016]]
      • In singulis paginis uno solo modo scribendum est.
    • In paginis de rebus Romanis antiquis, anni "ab urbe condita" atque anni consulum vel imperatorum annis aerae Dionysianae addi possunt, ubi necesse videtur:
  • Dies et mensis et annus "ante Christum natum" sic scribendi sunt:
  • Dies et mensis et annus "post Christum natum" sic scribendi sunt:
  • Iugum annorum "ante ET post Christum natum" sic scribendum est:
    • 63 a.C.n.14 p.C.n.
    • [[63 a.C.n.]]–[[14|14 p.C.n.]]
    • Nota bene: noli uti annis "post Christum natum" generis [[14 p.C.n.]]
    • Nota bene: Utere en-dash "–" (–) ut "-" inter duos annos ponas!
  • Iugum annorum "ante Christum natum" sic scribendum est:
  • Iugum annorum "post Christum natum" sic scribendum est:
  • Saeculum "ante Christum natum" sic scribendum est:
  • Saeculum "post Christum natum" sic scribendum est:
Ratio: Ratio fastorum dierumque scribendarum quae Romanorum in usu erat nobis nimis molesta atque longa videtur: e.g. Thursday 18 March 2004 fit DIE IOVIS A.D. III NON. MART. MMDCCLVII A.V.C.. Vide hanc paginam quae continet machinam quae dies nec non numeros vertit alterum in modum.
  • In fractionibus decimalibus "." semper utere, non "," non "·". (Vide, s.t.p., paginam disputationis.)

Vide etiam

Notae