Theodorus Heuss (Theodisce Theodor Heuss, 1884–1963) fuit vir publicus Factionis Democraticae Liberalis Germaniae et primus Praeses Foederalis rei publicae Germaniae, ab anno 1949 usque ad annum 1959.

Wikidata Theodorus Heuss
Res apud Vicidata repertae:
Theodorus Heuss: imago
Theodorus Heuss: imago
Theodorus Heuss: subscriptio
Theodorus Heuss: subscriptio
Nativitas: 31 Ianuarii 1884; Brackenheim
Obitus: 12 Decembris 1963; Stutgardia
Patria: Germania

Familia

Genitores: Ludwig Heuss; Elisabeth Heuss
Coniunx: Elly Heuss-Knapp
Proles: Ernst Ludwig Heuss

Memoria

Sepultura: Waldfriedhof Stuttgart

Antequam praesidens factus est recensere

Fuit ephemeridum scriptor et Friderico Naumann se adiunxit. Annis 1905 ad usque 1912, actis diurnis Hilfe ('Auxilium') praefuit. Ab anno 1910 Factioni Populari pro progressione (Theodisce Fortschrittliche Volkspartei) interfuit, tum a revolutione anni 1918 factioni Theodiscae Democraticae ('Deutsche Demokratische Partei'), quae ab anno 1930 factio Theodiscae Rei Publicae ('Deutsche Staatspartei') nominabatur. Annis 1920 ad usque 1933, professor universitatis rerum politicarum Berolini erat. Annis 1924-1928 et 1930-1933, legatus ad Dieta Imperii Germanici erat. Die 23 Martii 1933, pro lege praecipua Nazistarum votum tulit. Cum autem factio fascista rerum in Germania potitus esset, de re publica se recedere debuit. Anno 1945-1946, minister culti? in Virtembergia-Badenia terra fuit, tum ad annum 1947 professor Stuttgardiae, deinde anno 1948/1949 praeses Factionis Liberalis et eodem tempore particeps consilio eorum qui leges faciebant, quod fundamentalem Rei Publicae Germaniae legem tulit. Mense Augusto 1949, legatus ad Dietam Foederalem Germaniae et praeses fractionis FDP in parlamento electus est, sed iam paulo post mandatum reliquit, quod praeses foederalis nunc factus est.

Praeses Rei Publicae recensere

Die 12 Septembris 1949 a Concilio Foederali primus praeses novae rei publicae creatus est. Die 17 Iulii 1954 iterum electus est, et ad 12 Septembris 1959 officium summum rei publicae tulit.

Post munus recensere

Theodorus Heuss die 12 Decembris 1963 mortuus est.

Nexus interni