Theodorus-Heuss-Gymnasium Hailprunna
Theodorus-Heuss-Gymnasium est gymnasium in urbe Hailprunna in Germania. Scholae radices in saeculum quintum decimum adferunt, quo tamdiu schola Latina urbana exstabat, antequam anno 1620[1] in gymnasium translata est. Ab anno 1827 usque ad annum 1938[2] Gymnasium Carolinum (Karlsgymnasium) vocabatur. Ab anno 1950 ineunte tandem gymnasium ex primo Praeside Foederalis rei publicae Germaniae, Theodoro Heuss, qui illic prius discipulus erat[3], nominatur. Profecto hoc in gymnasio in medio urbis iacente lingua Latina adhuc docitur.
Forma eruditionis
recensereSemestre scholari 2006/2007 ineunte forma scholae unica discipulis iam ab classibus initio quintis simul duo linguae et Latinae enim et alterae Anglicae discendae sunt. Discicpulis tum ab classi octava inter linguas Francogallicae et Graecae antiquae facultas linguam alienam tertiam eligendi est. In linguae alienae tertiae locum disciplina NWT (scientiae naturales et artes technologicae) eruditur.
Schola autem linguae Gracae atiquae discipulis propterea disciplina linguae Francogallicae offert, ergo discipuli fructum intra linguarum formam antiquarum quoque ex condicione hac ad plures linguarum alienarum hodiernarum discendum capere possunt. Postremo testimonium vel Gymnasii Europaei obtinatur. Huc vero condicione linguas alienas etenim duas antiquas et duas hodiernas disci opus est.
Magistri discipulique clari
recensere- Theodorus Heuss (discipulus et primus Praeses foederalis Germaniae 1884—1963)
- Gulielmus Nestle (magister et philologus, 1865—1959)
- Philippus Melanchthon (discipulus et theologus, (1497—1560)
- Ioannes Oecolampadius (discipulus et theologus Helveticus, (1482—1531)
- Fred Sandback (discipulus et artifex Americanus, (1943—2003)
- Erhardus Schnepfius (discipulus et theologus, (1495—1558)
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Lege: mīllēsimō sescentēsimō vīcēsimō
- ↑ Lege: mīllēsimum nōngentēsimum duodēquadrāgēsimum
- ↑ De vita scholari Theodori Heuss. (Theodisce)
Bibliographia
recensere- Theodorus Heuss (1963). "Vorspiel des Lebens", Jugenderinnerungen (Praeludium vitae, recordationes iuventutis), editus apud Büchergilde Gutenberg. (Theodisce)
- Alfred Kolbeck (1971). 350 Jahre Gymnasium in Heilbronn. Festschrift zum Jubiläum des Theodor-Heuss-Gymnasiums. Stadtarchiv Heilbronn, Heilbronn (Veröffentlichungen des Archivs der Stadt Heilbronn. Band 17) (Theodisce)
- Friedrich Pressel (1988). Heilbronn und sein Gymnasium (Beitrag von 1900) (Hailprunna cum gymnasio suo). In: Aus der Heilbronner Stadtgeschichte. Historischer Verein Heilbronn, Hailprunnae (Theodisce)
- Ernst Roller (1970). Musikpflege und Musikerziehung in der Reichsstadt Heilbronn) (Cura eruditioque musicalis in urbe imperiali Hailprunna). Stadtarchiv Heilbronn, Hailprunnae (Kleine Schriftenreihe des Archivs der Stadt Heilbronn. Band 1) (Theodisce)
Nexus externi
recensere
Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes! |