Serpens marinus
- Pro veris vivisque serpentibus marinis, vide Anguis marinus.
Serpens marinus vel draco marinus est genus monstri marini, vel omnino vel partim serpentinus. Species serpentium marinorum multa saecula nuntiatae sunt et iam hodie nuntiantur. Bruce Champagne cryptozoologus plus quam 1200 manifestationes (Anglice: sightings) serpentium marinorum enumeravit.[1] Plurimi cryptozoologi credunt has species probabiliter esse regalecidas et cetacea. Nonnulli cryptozoologi subiecerunt serpentes marinos esse relicta plesiosauria, mosasauria, vel alia reptilia marina ex Mesozoico—notio cum monstris lacustrinis sicut Monstrum Lacus Ness saepe consociata.
In mythologia
recensereIn mythologia Nordica Jörmungandr vel Midgarðsormr fuit serpens marinus satis longus ut Midgard, totum orbem terrarum, cingeret. Aliquae fabulae dicunt nautas eius dorsum esse catenam insularum credere. Serpentes marini etiam in posteriori scientia populari Scandinaviana,? praecipue in fabulis Norvegicis, saepe apparent.
Anno 1028, Sanctus Olavus serpentem marinum interfecit et in montem Syltefjellet in Valldal Norvegiae eiecit, cuius signa iam videntur.[2]
In Carta marina, libro ab Olavo Magno ecclesiastico et scriptore Sueco apparent multa monstra marina, ingente serpente marino non excluso. Praeteria, in eius libro Historia Populorum Septentrionalium (1555), Magnus longam serpentis marini Norvegici descriptionem dat.
Homines in marinis Mediterranei et Medii Orientis culturis serpentes marinos agnoverunt, qui in mythologia (in Labbu Babylonensi) et in memoriis spectatorum (in Historia Animalium Aristotelis) inveniuntur. In Aeneide, par serpentium marinorum Laocoontem sacerdotem et filios interfecerunt cum ille contra "equum Troianum" argueret.
In Bibliis Sacris
recensereBiblia Sacra mentionem Leviathan et Rahab faciunt, ex Tanakh Hebraico, et "aquae reptile animae viventis" et "cete grandia" commemorat (Genesis 1:21). Amos propheta mentionem facit serpentis qui mordat homines qui in mari celari a Deo conentur (Prophetia Amos 9:3).
Notabiles serpentes marini
recensereNexus interni
Notae
recensere- ↑ Bruce Champagne. Craig Heinselman. ed. "A Preliminary Evaluation of a Study of the Morphology, Behavior, Autoecology, and Habitat of Large, Unidentified Marine Animals, Based on Recorded Field Observations". Crypto. Dracontology (1): 99–118.
- ↑ [1] [2].
Bibliographia
recensere- Coleman, Loren, et Patrick Huyghe. 2003. The Field Guide to Lake Monsters, Sea Serpents, and Other Mystery Denizens of the Deep. Jeremy P. Tarcher.
- Heuvelmans, Bernard. 1968. In the Wake of the Sea-Serpents. Hill and Wang.
- Mareš, J. 1997. Svet tajemných zvírat. Pragae.
- Oudemans, A. C. 1892. The Great Sea Serpent. Luzac & Co. Apud Strangeark.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Serpentem marinum spectant (Sea serpent, Sea serpents). |