Classis : Insecta 
Ordo : Coleoptera 
Subordo : Adephaga 
Familia : Noteridae 
Genus : Renotus 
Guignot, 1936
Species : R. deyrollei 
Renotus deyrollei 
(Sharp, 1882)  

Renotus deyrollei est species coleopterorum aquae dulcis familiae Noteridarum, sola generis Renoti species, et ergo eius genotypus. Invenitur in Aethiopia, Angola, Benino, Gabonia, Gambia, Guinea Bissaviensi, Litore Eburneo, Malio, Mauritania, Monte Leonino, Nigeria, Republica Congensi, Republica democratica Congensi, Sudania, Tanzania, Tzadia.[1] Generis nomen est anagramma Noteri, nominis alius coleopterorum aquae dulcis generis.

Descriptio recensere

Renotus deyrollei est aliquantulum magnum suae familiae insectum, a 7 ad 8 millimetra longum,[2] ovatum, nitens, colore ab atrorubro ad nigrum. Elytra sunt perspicue reticulata.[3]

Notae recensere

  1. Nilsson 2006.
  2. Guignot 1936: 11.
  3. Guignot 1936: 11.

Bibliographia recensere

  • Guignot, F. 1936. "Remarques systematiques sur les Hydrocanthus avec description d'un genre nouveau et trois especes nouvelles (Col. Dytiscidae)." Bulletin de la Société Entomologique de France 41: 10–12. Editio interretialis.
  • Nilsson, Anders N. 2006. A World Catalogue of the Family Noteridae, or the Burrowing Water Beetles (Coleoptera, Adephaga). Editio diei 16 Augusti 2011. Universitas Umeae Sueciae. PDF.
  • Sharp, D. 18801882. "On aquatic carnivorous Coleoptera or Dytiscidae." Sci. Trans. Royal Dublin Soc. 2 (nova series), pars 2: 179–1003.

Nexus externi recensere

  Situs scientifici:  • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life