Renatus Renato Corsetti (natus die 29 Martii 1941 Romae) esperantista et philologus Italus est. Usque annum 2007 vel praefuit Universali Societati Esperanticae (UEA). Anno autem 2007 Esperantici fautores Italici eum praesidem sollemniter declararunt.

Renatus Corsetti mense Aprili 2016 Amstelodami in Grapheo centrali UEA praelegens

Cum studia in rebus oeconomicis, sociolinguisticis et psycholinguisticis implevisset, annos plures mensae argentariae cuidam Italicae caput erat. Inde ab anno 1995 in Alma Matre Romana in psychopaedagogica arte de linguis communicationeque docebat et auxiliante Georgio Cardona explorabat. Antea ad Universitatem Taurinensem moderationis artem didicerat. Anno 1980 cum profestrice Traute Taeschner psychologa indagationibus de educatione bilingui vacabat.

Inde ab anno 2015 cum uxore Anna Löwenstein in Anglia vivit quibus sunt duo filii Esperantice educati.

Actiones in Esperanticis

recensere

Mediis annis 1960 idioma Zamenhofianum ediscere coeperat. In motione Esperantica munera varia habuit habetque: e.g. fuit Associationis iuventutis Esperanticae internationalis dux necnon primus Italorum apud UEA conscriptorum. In eius praesidio sedebat annis inter 1980 et 1986 antequam Kep Enderby sequens annis inter 2001 et 2007 sodalibus Esperanticis velut ductor antecederet. Annis inter 1998 et 2001 iam vicarius fuerat.

Die 26 Septembris 2004 Varsaviae colloquio percontativo internationali de rebus Esperanticis interfuit, quod artium patronus Iaponicus Etsuo Miyoshi disponuerat ad politicos Europaeos in quaestionibus communicationis internationalis efficacis instruendos. Corsetti professor fuit Academiae Internationalis ad Sanctum Marinum ubi persaepe cursus moderabatur atque habebat. Ex anno 1998 assecla est in Academia Esperantica et ex anno 1999 ibidem secretarii munere fungitur.

Renatus Corsetti opera plurima pepigit linguis Esperantica Italicaque de multilinguismo et imperialismo linguistico, de lingua Esperantica ipsa, de arte psychopaedagogica, de quaestionibus communicatoriis. Glossarium Esperanticum-Italicum ab Humberto Broccatelli exaratum emendaturus inquisivit. Librum gratulatorium Udalrico Lins dedicatum quoque symbola ditavit; ei titulus est En la mondon venis nova lingvo.

Nexus externi

recensere