Quintus Lutatius Catulus (consul 78 a.C.n.)

Quintus Lutatius Catulus (natus ca. 121 a.C.n., mortuus 61 a.C.n.) fuit senator Romanus qui anno 78 a.C.n. consulatum cum Marco Aemilio Lepido gessit et anno 65 a.C.n. usque ad censoriam dignitatem pervenit. Dux optimatium quidem erat sed apud plebem quoque in aliquo honore habitus est. Templum Capitolinum incendio labefactum reficiendum ei Sulla mandaverat unde Capitolinus ei cognomen fuit. Pontifex quoque et ultimis vitae annis princeps senatus[1] erat.

Wikidata Quintus Lutatius Catulus (consul 78 a.C.n.)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 119 a.C.n., unknown value; Roma antiqua
Obitus: 60 a.C.n., unknown value; Roma
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Quintus Lutatius Catulus; Domitia
Proles: Lutatia
Familia: Lutatii Catuli
Aedes Capitolina in denario triumviri monetalis Marci Voltei circa 78 a.C.n. percusso. Tum Lutatius Catulus novum templum aedificare iam coeperat sed haec figura ad pristinum templum potius pertinere videtur.

De gente

recensere

Plebeia et divite Lutatiorum gente ortus, Q. Lutatius Capitolinus filius erat illius Quinti Lutatii Catuli qui una cum Gaio Mario anno 102 a.C.n. consulatum gessit atque tunc a Cimbris repulsus mox anno sequenti una cum Mario eos apud Vercellas vicit. Qui postquam Cinna et Marius anno 87 a.C.n. Urbem armis ceperunt ad voluntariam mortem compulsus est. Qua de causa filius Syllanis partibus favebat. Alios illustres maiores praeferre poterat ut ille Gaius Lutatius Catulus qui victoria navali apud Aegates insulas anno 241 a.C.n. finem primo bello Punico imposuit.

Imperator Galba pronepotem Quintum Catulum in titulis sibi vindicare solebat quia pater eius Mummiam Achaicam, neptem Capitolini, uxorem duxerat[2]. Adeo memoria tanti viri post saeculum Romae adhuc colebatur !

Cursus honorum

recensere
  • 81 a.C.n. Praetor. Circa id tempus a Sylla curator restituendi Capitolii[3] dictus est.
  • 78 a.C.n. consul cum Marco Aemilio Lepido. Magna dissensio inter ambos consules fuit : nam Lepidus omnes leges Sullanas rescindere volebat quas servandas Catulus existimabat. Inimicitia eorum usque adeo exarsit ut senatus antequam in Etruriam seditionis cuiusdam reprimendae causa cum exercitu mitterentur iusiurandum ab utroque poposcerit, inter se arma versuros non esse[4]. Dictatore interim mortuo Catulus et Pompeius, quamvis contra nitente Lepido et eius fautoribus, obtinuerunt ut Syllae corpus publico funere et maximo concursu hominum honoraretur[5].
  • 77 a.C.n. Anno ineunte Lepidus proconsul factus exercitum ex Etruria Romam ducere coepit, Urbem armis ut occuparet. Tum instigante consulari Marcio Philippo senatus consultum ultimum adversus eum edictum est[6] : uti Ap. Claudius interrex cum Q. Catulo pro consule et ceteris, quibus imperium est, urbi praesidio sint operamque dent nequid res publica detrimenti capiat. Tum Catulus et Pompeius cum exercitu pontem Mulvium et Ianiculum collem occupaverunt[7] unde Lepidum advenientem facile fugarunt (in Sardiniam abiit ubi paulo post morbo obiit). Lutatii clementia omnium consensu laudabatur[8] quia incruentam victoriam rettulerat.
  • 70 a.C.n. de tribunicia potestate restituenda cum consule Gnaeo Pompeio consensit[9]. Iudex erat cum contra Verrem a provincialibus postulatum Cicero causam Siciliae agebat.
  • 69 a.C.n. Magna pompa templum Capitolinum dedicavit cuius fastigio nomen suum inscripserat. Quod fortasse gloriosissimum factum in Catuli vita fuit[10].
  • 67 a.C.n. orationem apud populum habuit legem Gabiniam, quae imperium maius in omnibus insulis litoribusque Imperii Romani piratarum opprimendorum causa Pompeio conferebat, frustra dissuadentem. Tum cum omnes honores in unum hominem cumulandos negasset, contra plures in rebus publicis gerendis exercendos esse asseverasset, postremo interrogatione oratoria populum rogavit, si quid casu Pompeio acciderit, in quo spem esset habiturus ? Tunc omnes una voce conclamasse dicuntur : "In te, Catule."[11] Quae verba, tamquam testimonium honorificum, a multis auctoribus antiquis relata sunt.
  • 66 a.C.n. rursus legem Maniliam, quae bellum Mithridaticum Gnaeo Pompeio mandabat, dissuadere frustra conabatur[12] : tum enim omnia Pompeio permittere volebat populus. Cui orationi Cicero, Pompei gratiam adfectans, oratione Pro lege Manilia, quae eadem et de Imperio Cn. Pompei dicitur, respondit.
  • 65 a.C.n. censor fuit cum Marco Licinio Crasso et popularem collegam prohibuit ne Transpadanos Gallos civitate Romana donaret aut Aegyptum in provinciam Romanam redigeret[13]. Usque adeo illi collegae dissentiebant ut censum peragere non potuerint et magistratum brevi abdicarint[14].
  • 63 a.C.n. iamdiu pontifex Catulus pontificatum maximum a populo petebat sed die comitiorum Gaius Iulius Caesar, vir multo iunior qui magnas pecunias per tribus diviserat, ei praelatus est. Hanc repulsam sive aegre ferens, ut volebat Sallustius qui Caesaris fautor in primis erat, sive potius quia verum erat[15] Caesarem apud Ciceronem frustra accusare coepit quod Catilinae coniurationis conscius foret[16]. In ceteros coniuratos quoque severitatis maximae auctor erat[17].
  • 62 a.C.n. Caesar ultionis avidus primo praeturae die rogationem de refectione Capitolii ad alium[18] transferenda promulgare voluit : nam etsi Catulus templum iam dedicarat non omnia ornamenta ad unguem perpolita erant et hanc moram ei exprobrabat Caesar ; simul et repetundarum insimulabat dum rationes expensorum flagitat. Tum optimates gratulandos novos consules deseruerunt et concurrerunt, rem ut impedirent. In fine ab incepto destitit Caesar[19].
  • 61 a.C.n. Obiit paulo post Publium Clodium de pollutis Bonae Deae sacris a iudicibus absolutum qui armatum praesidium senatum flagitarant, tuto iudicare ut possent. Prorsus facete igitur Catulus unum ex illis iudicibus ita interrogasse dicitur :"Quid vos," inquit, " praesidium a nobis postulabatis ? an, ne nummi vobis eriperentur, timebatis?" [20]

In summa de rebus publicis non multo aliter atque Cicero sentiebat Catulus Capitolinus -nam inter optimates mitior et moderatior erat- sed sagacitate constantiaque Arpinatem oratorem multo anteibat. Semper enim futurorum triumvirorum inceptis obviam ire conabatur quia cognarat illos viros ambitiosos -Pompeium, Caesarem, Crassum- qui leges pro nihilo habebant reipublicae liberae institutis et mori maiorum exitio brevi fore. Contra Cicero a Pompeio et Caesare illudebatur.

Testimonia de homine

recensere

Catuli adulescentis mores fortasse dissoluti fuere[21] ; laus militaris modica ei erat ut qui exercitus quidem duxerat sed nullam praeclaram aut difficilem victoriam de hostibus rettulerat ; ne in oratorum quidem numero a Cicerone ponebatur quamquam opinandi in senatu prudentiam et elegantiam laudabat[22]. Nihilominus ob moderationem ac velut sapientiam in rebus publicis gerendis a multis non tantum princeps senatus sed quodam modo princeps civitatis[23] habebatur. Conciliator enim dissensionum civilium, non irritator erat. Qua de causa Ampelius eum ponebat inter Romanos qui in toga illustres fuere.

Ab omnibus igitur auctoribus antiquis laudabatur praeter Sallustium ac si qui alii popularium factioni nimis favebant. Haec sunt nonnulla testimonia :

  • Cicero (In Pisonem 3) : "Me Q. Catulus, princeps huius ordinis et auctor publici consili, frequentissimo senatu parentem patriae nominavit"
    • (Post reditum in senatu 9) : "audieram ex sapientissimo homine atque optimo cive et viro, Q. Catulo..."
  • Valerius Maximus (VI.9.5) : " Quis ignorat Q. Catuli auctoritatem in maximo clarissimorum uirorum prouentu excelsum gradum obtinuisse? cuius si superior aetas reuoluatur, multi lusus, multae deliciae reperiantur. quae quidem ei inpedimento non fuerunt quo minus patriae princeps existeret, nomenque eius in Capitolino fastigio fulgeret ac uirtute ciuile bellum ingenti motu oriens sepeliret."
  • Velleius Paterculus (II.32) : " Digna est memoria Q. Catuli cum auctoritas tum verecundia..."
    • (II.43) : "... omnium confessione senatus princeps..."
  • Ampelius (Liber memorialis) : "...solus omnium sine sanguine bellum civile confecit"
  • Dio Cassius (37.46[24]) Graece scribebat "unum omnium esse visum qui rem publicam ceteris semper anteponeret".
  • Plutarchus (Crassus 13[25]) eum "mitissimum Romanorum" appellabat et alibi (Cato Minor 16) scribebat "iustitia et sapientia ceteros Romanos superasse".

De Catulo persona litteraria

recensere
  • Libro 36 Historiae Romanae Dio Cassius satis longam orationem in ore Catuli posuit, quam ipse quidem Graece composuit sed argumentatio eius in legem Gabiniam (67 a.C.n.) de uno imperatore contra praedones constituendo[26] verisimilis videtur.
  • Anno 45 a.C.n. Cicero Catulum iamdiu mortuum in dialogum hodie deperditum et Hortensium sive de philosophia inscriptum introducebat. E nonnullis fragmentis quae supersunt - nam cum alii Christiani scriptores tum sanctus Augustinus[27] in primis hoc opere delectabatur - apparet Catulum laudationem philosophiae suscepisse cui Hortensius elogio artis oratoriae respondebat. Alii sermonis personae erant ipse Cicero et Lucullus.
  • Item persona erat in Academicis prioribus eiusdem Ciceronis atque etiam primo libro nomen suum indiderat (at secundus tantum servatus est). E quo liquet Catulum Capitolinum virum litteratum atque philosophiae (vel saltem sapientiae) deditum fuisse.
  • Denique Suetonius[28] et Dio Cassius[29] somnium quoddam Catuli referebant quo principatum Augusti praenuntiari existimabant (inter omina imperii ponebatur). Vidisse enim somnio dicitur Iovem Optimum Maximum e multis pueris praetextatis qui ad Capitolium venerant unum sibi ignotum elegisse atque signum deae Romae in eius sinum deiecisse : postridie autem cum Octavius forte in via occurrisset puerum sibi nocte visum agnovisse. Quod alioqui vix credi potest quoniam Octavius anno 63 a.C.n. natus erat.
  1. Cic. In Pisonem 3.
  2. Suet., Gal. 2-3.
  3. Aulus Gellius II.10
  4. Sallustius, Hist. frg. 58-64. Appianus, BC I.501-503
  5. Appianus, BC I.492-493
  6. Sallustius, Historiae I.77.
  7. Florus II.11.
  8. Orosius 22.16.
  9. In Verrem I.15.
  10. Secunda actio in Verrem IV.69.
  11. Cic. Leg. Man. 59. Vell. Pat. 2,32,1; Cass. Dio XXXVI,30,4-36,4. Val. Max. VIII.15.9. Plutarchus, Pompeius 25.
  12. Cic. Leg. Man. 51 et 59-64. Plut. Pompeius 30,4
  13. Plutarchus, Crassus 13.
  14. Plut., Crassus
  15. Michel Duval (2014), La conjuration de Catilina : César, un instigateur oublié; Parisiis
  16. Sall., Cat. 49. Vell. Pat. 2.43. Dio Cassius 37.37. Plutarchus, Crassus 13 et Caesar 7-8.
  17. Plutarchus, Cicero 21.
  18. Sc. Pompeium qui non nominabatur.
  19. Suet., Iul. 15. Dio Cassius 37.43-44.
  20. Cicero, ad. Att. I.16.5.Dio Cassius 37.46. Plutarchus, Cicero 29.
  21. Val. Max. VI.9.5
  22. Brutus 133 et 222.
  23. Valerius Maximus VI.9.5.
  24. διαφανέστατα τῶν πώποτε τὸ δημόσιον ἀεὶ πρὸ παντὸς προτιμήσας
  25. ...συνάρχοντα Ῥωμαίων ἔχοντι τὸν πρᾳότατον Λουτάτιον Κάτλον
  26. Cicero, Leg. Man. 17.
  27. Conf. 3,4
  28. Aug. 94.
  29. 45.2.