Quadratum Harvardianum
Quadratum Harvardianum est locus mediae Cantabrigiae situs, in una ex veterrimis Massachusettae urbibus. Nomen plateam triquetram ad compitum Xysti Massachusettensis, Viae Brattlensis, et Viae Ioannis F. Kennedy (olim Boylston) attingit, districtu mercatorio et Universitate Harvardiana compitum circumdantibus. Quadratum est media urbs historica,[1] quae Aream Harvardianam adiacet, antiquum universitatis cor.[2] Scholasticis Harvardianis atque incolis Cantabrigiae occidentalis et interiorum Bostoniae suburbiorum occidentalium et septentrionalium pro loco mercatorio est. Hi incolae statione Harvardiana utuntur, maiori axe vecturae subterraneae et laophoricae Lineae Rubrae Auctoritatis Vecturae Sinus Massachusettensium.
Nomen Quadratum Harvardianum sensu lato omnem viciniam hunc compitum nonnullos vicos in quaque parte cingentem attingere potest. Commune Cantabrigiense propinquum horti publici factum est, quibus sunt area lusoria, area basipilae, et monumenta, quorum nonnulla ad Res Novas Americanas pertinent.
In pelliculis
recensereScaena prope finem pelliculae Goodbye, Columbus (1969) in Quadrato Harvardiano fit, postquam persona Ricardus Benjamin cognoscit suam amasiam, Brendam Potimkin (a Katharina Ross actam), scholasticam in Collegio Radcliffiensi, diaphragma prophylacticum in loco posuit ubi eius mater id inveniret.
Love Story (1970), pellicula ex mythistoria eiusdem nominis Erici Segal (alumni universitatis et professoris rerum classicarum in Universitate Yalensi) facta, paene omnino in et circa Quadratum Harvardianum per prima duas partes fit, cum Oliverius Barrett et Jenny Cavalieri, Harvardiani nondum graduati conveniunt, diploma accipiunt, et matrimonio coniunguntur; tum Oliverius Scholam Iurisprudentiae Harvardianam frequentat cum Jenny schola docet. Pellicula quotannis scholasticis novis in Collegio Harvardiano per hebdomadem orientationis iam exhibetur.
The Paper Chase (1973), in Schola Iurisprudentiae Harvardiana constituta, locos in Quadrato Harvardiano eius temporis exprimit, praecipue Out of Town Newsstand.
Between the Lines (1977) scaenas similes exhibet, cum despectibus Sinus Postici Bostoniae ex aere factis.
With Honors (1994) scaenam habet in Quadrato Harvardiano factam, in qua Out of Town Newsstand videtur. In scaena, Monty Simon appropinquat cum Simon diaria venumdare conatur quae ex apparatu venumdante surripuit.
Partes pelliculae Good Will Hunting (1997) in et circa Quadratum Harvardianum factae sunt, insignissime in Tasty Sandwich Shop et in loco cenandi foris sito maximae quadrati cauponae nomine Au Bon Pain.
Touching History; Harvard Square, the Bank, and The Tasty Diner, pellicula documentaria (2005), historiam mutantis quadrati faciei narrat, cum The Tasty, parva caupona, deficit ut magnum spatium divendendi aperiat.[3]
Beniaminus Affleck partes eius pelliculae The Town (2010) in Grendel's Den in Via Winthrop fecit, in caupona fondue cum socolata olim nota.[4]
The Social Network (2010), de originibus Facebook inter scholasticos Harvardianos, despectus in viciniam circa Centrum Holyokense ex aere factus exhibet.
Pinacotheca
recensere-
Quadratum Harvardianum anno 1869.
-
Quadratum Harvardianum, Maio 2004.
-
Quadratum Harvardianum die pluvio visum.
-
Harvard Book Store crepusculo visum.
-
Loews Movie Theatre in Via Church (nunc clausum).
Notae
recensere- ↑ "Harvard Square Historic District - MACRIS Details". Inventory of Historic Assets of the Commonwealth. The Massachusetts Historical Commission. 1988-07-27
- ↑ "Harvard Yard Historic District - MACRIS Details". Inventory of Historic Assets of the Commonwealth. The Massachusetts Historical Commission. 1986-06-23
- ↑ "Createspace.com". Createspace.com. 2011-03-08.
- ↑ Fennimore, Jillian. "Movie shoot at Grendel's Den". Wickedlocal.com.
Bibliographia
recensere- Lotman, Mo. 2009. Harvard Square: An Illustrated History Since 1950. Stewart, Tabori & Chang. ISBN 978-1-58479-747-0.
- Sullivan, Charles M. "Harvard Square History and Development." Cantabrigiae: Cambridge Historical Commission.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Quadratum Harvardianum spectant. |
- Historia et progressus Quadrati Harvardiani, www.cambridgema.gov
- "Harvard Square, Cambridge, Mass." (carta cursualis), circa 1930-1945, ark.digitalcommonwealth.org (Bibliotheca Publica Bostoniensis)