Protista

diversus eukaryoticorum microorganismorum grex

Protista, olim Protoctista, sunt diversus eukaryoticorum microorganismorum grex. Ea olim habebantur regnum sui generis, cui plerumque sunt organismi unicellulares quae in aliis regnis non apti sunt, sed hic grex in taxinomia hodierna contenditur.[1] Ea "potius habentur laxa dispositio ex triginta vel quadraginta phylis dissimilibus, cum diversis coniunctionibus modorum trophicorum, machinationum motilitatis, tegmentorum cellularum, et circulorum vitae."[2]


'Eukarya — 
'
Protista*
Haeckel, 1866
   
Palaeontologia
Neoproterozoico – Recens
Tetrahymena thermophila

Protista res communes non habent praeter organizationem simplicem[3]: ea sunt aut unicellulares, aut multicellulares sine texturis peculiaribus. Haec organizatio cellularis simplex ea ab aliis eukaryotis (sicut fungis, animalibus, plantis) distinguit.

Vocabulum protista primum ab Ernesto Haeckel anno 1866 adhibitum est. Protista usitate in nonnullos greges similitudinibus cum regnis "altioribus" digerebantur: in protozoa, unicellularia et animalium similia, protophyta, plantarum (plerumque unicellularia algae) similia, et mucora limosa? (praecipue myxomycetes) et aquatilia? (Oömycota), fungorum similia. Hae divisiones usitatae, plerumque ad commonalitates? superficiales spectantes, a classificationibus quae ad phylogeneticas (coniunciones evolutionarias inter organismos) substitutae sunt. Veteriora autem vocabula iam adhibentur ut nomina haud sollemni more ad describendas morphologiam et oecologiam variorum protistorum.

Protista in paene omne circumiectu aquam liquidam continente habitant. Multa, sicut algae, in se photosynthetin recipiunt et in oecosystematibus sunt vitales fabricatores primi, praecipue in oceano inter plancton; alia, sicut Kinetoplastida et Apicomplexa, graves hominum morbos efficiut, sicut malaria et trypanosomiasis Africana ("morbus dormiendi").

Nexus interni

  1. Simonite, T. (November 2005). "Protists push animals aside in rule revamp". Nature 438 (7064): 8–9 
  2. "Better regarded as a loose grouping of 30 or 40 disparate phyla with diverse combinations of trophic modes, mechanisms of motility, cell coverings and life cycles." Harper, David; Benton, Michael (2009). Introduction to Paleobiology and the Fossil Record. Wiley-Blackwell. pp. 207. ISBN 1-4051-4157-3 
  3. "Systematics of the Eukaryota" 

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Protista spectant.
  Vide "Protista" apud Vicispecies.
 
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!