Plotina alias Pompeia Plotina (nata inter 62 et 72 fortasse Nemausi, mortua circa 123), uxor Traiani, fuit imperatrix Romana inter 98 et 117. Filia erat Lucii Pompeii e Nemausensi colonia[1]. Fortasse matri erat nomen Plotia. Traiano nupsit antequam imperator fieret, hoc est ante 98; liberos autem ei non peperit. Titulum Augustae inter 100 et 105 una cum sorore Traiani Marciana recepit quem initio recusarat quamdiu ipse Traianus pater patriae appellari noluit[2]. Anno 106 in eius honorem urbs in Thracia a Traiano condita Plotinopolis appellata est. Ab anno 112, eius effigies in nummis expressa est. Anno 117 Hadriano a Traiano adoptato multum contulisse videtur. Post mortem per apotheosim inter divas relata cultu divino honorabatur[3].

Wikidata Plotina
Res apud Vicidata repertae:
Plotina: imago
Plotina: imago
Nativitas: 70s; Nemausus
Obitus: 121;
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Lucius Pompeius; unknown value
Coniunx: Traianus
Familia: Nerva–Antonine dynasty
Aureus Hadriani Traianum et Plotinam consecratos ostendens cum titulo: DIVIS PARENTIBUS.

De virtutibus et philosophia

recensere

Antiquarum matronarum Romanarum imago habebatur Plotina[4] et Plinius in Panegyrico eius virtutes extollit, imprimis modestiam et mariti reverentiam[5]. Eaedem virtutes in nummis quoque celebrantur in quibus Plotina cum dea Vesta[6] aut Fide aut ara Pudicitiae[7] consociabatur.

Plotina a philosophis disputationibus non aliena erat atque etiam Epicurismi adsectatrix fuisse creditur. Certe fidem suam interposuit et ab Hadriano impetravit ut diadocho Epicuri Hortorum Athenis Graece testari liceret atque successorem ad libitum eligere[8]. Inquantum se praeceptis Epicurismi dederit incertum est[9]: certe biographia in Dictionnaire des Philosophes Antiques honorata est[10]. Omnes fontes de epicurismo Plotinae ad ultimam vitae partem pertinent.

De Traiani successione

recensere

Plotinia et Matidia (Hadriani socrus) Traianum in Orientem secutae sunt ad ultimam Parthicam expeditionem. Adversae valetudini succumbens imperator in ipsa mortis hora Hadrianum adoptasse dicitur. Quam ob rem et quia eius mortem aliquamdiu occultarant rumores orti sunt Plotinam illam adoptionem conivente praefecto praetorio ementitam esse ut quem ipsa elegisset imperator fieret[11]. Hanc traditionem secuti sunt Dio Cassius[12] et Spartanus in Historia Augusta[13]. Certe Hadrianus erga utramque feminam postea ingratus non visus est. Cineres imperatoris mortui Romam cum Matidia et Acilio Attiano reportavit Plotina[14].

Numismatica

recensere

Ab anno 112 Traianus nummos uxoris suae effigie signatos cudendos curavit cum titulo PLOTINA AVG(usta) IMP(eratoris) TRAIANI. Traiano mortuo quoque Hadrianus in aureis eam cum divo marito[15] aut cum Matidia[16] consociavit cum titulo PLOTINAE AVG(ustae). Postquam ipsa diva facta est aureum invenimus in quo cum marito et filio adoptato consociata est[17].

In pluribus Thraciae et Asiae Minoris urbibus (Anazarbi, Perinthi, Laodiceae ad Lycum etc.) nummos Graecos eius effigie signatos ediderunt[18].

  1. Historia Augusta, Vita Hadriani XII.2: Per idem tempus in honorem Plotinae basilicam apud Nemausum opere mirabili extruxit
  2. Plinius, Panegyricus Traiani 84.
  3. CIL 6, 966. Dio Cassius LXIX.10.
  4. Dio Cassius LXVIII.5. Carucci (2024). H. Müller-Reineke, "rarae fidei atque singularis pudicitiae femina—The Figure of Plotina in Apuleius' Novel ("Metamorphoses" 7.6-7)" Mnemosyne, 2008: 619-633.
  5. 83: Eadem quam modica cultu! quam parca comitatu! quam civilis incessu! Mariti hoc opus, qui ita imbuit, ita instituit: nam uxori sufficit obsequii gloria.
  6. Aureus in Museo Britannico
  7. Denarius in Museo Britannico.
  8. Epistulae Plotinae epigraphicae Latine et GraeceEpistulae Plotinae epigraphicae Anglice versae.
  9. C. J. Castner, Prosopography of Roman Epicureans from the Second Century B.C. to the Second Century A.D., 1989: 51-55. Tiziano Dorandi. "Plotina, Adriano e gli Epicurei di Atene", in Epikureismus in der späten Republik und der Kaiserzeit, Steiner, 2000: 137-148. James H. Oliver, "The Empress Plotina and the Sacred Thymelic Synod", Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 1975: 125-128
  10. Kirbihler (2012).
  11. Yves Roman, Bernard Rémy, Laurent Riccardi. "Les intrigues de Plotine et la succession de Trajan. À propos d’un aureus au nom d’Hadrien César", Revue des Études Anciennes, 2009: 509-517. Patrick Le Roux, "Les accessions au pouvoir de Trajan et Hadrien. L’imperium en question" in L'Empire romain. Histoire et modèles. Scripta varia III, Presses universitaires de Rennes, 2022: 225-240
  12. Historia Romana 69.1. Qui fortasse traditionis primus auctor fuit quoniam patris Aproniani testimonium invocat qui Ciliciae provinciae praefuit.
  13. Vita Hadriani IV.1, 4, 8-10. Cf Eutropius, Breviarium VIII.6.1. Aurelius Victor, De Caesaribus XIII.11 et 13.
  14. Historia Augusta. Vita Hadriani V.9.
  15. Aureus in Museo Britannico
  16. Aureus in Museo Britannico
  17. Aureus in Museo Britannico
  18. Nummus Perinthi cusus in Museo Britannico. Cf. David R. Sear, Greek imperial coins and their values, 1982 pp.101-2.
 
Sestertius herman Plotinae ostendens et ex altera parte deam Fidem. Titulus: PLOTINA AVG(usta) IMP(eratoris) TRAIANI.
 
Plotina in Museo Vaticano.

Plura legere si cupis

recensere
 
Stemma genealogicum Traiani imperatoris et eius sororis.

Nexus externi

recensere