Plotinopolis (Graece Πλωτινούπολις) fuit urbs Graeca ab imperatore Traiano post bella Dacica circa 106 in Thracia ad Hebri fluminis ripam condita et ita appellata in honorem uxoris Pompeiae Plotinae. Ad viam Egnatiam iacebat inter Traianopolim et Hadrianopolim. Ab imperatore Antonino Pio usque ad Caracallam nummi aenei a Plotinopolitanis percussi inveniuntur. Tertio saeculo exeunte urbs in Haemimontum contributa est quae pars erat dioecesis Thraciae a Diocletiano creata (caput Hadrianopolis). Deinde sedes episcopalis facta est et nomen antiquum nisi in ecclesiasticis titulis non superfuit.

Septimi Severi aureus herma Plotinopoli repertus.

Hodie ruinae prope parvam urbem Didymotika (Graece Διδυμότειχο) reliquiae Plotinopolis esse creduntur.

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere