Ulpia Marciana
Ulpia Marciana (nata circa 50, mortua 29 Augusti[1] 112) fuit maior soror imperatoris Traiani, uxor Cai Salonii Matidii Patruini, mater Matidiae et avia Vibiae Sabinae, Hadriani imperatoris uxoris. Simul cum Traiani uxore Plotina titulum AVGVSTA post annum 100 et ante annum 105 a senatu accepit[2]. Nam frater eam magni faciebat atque post mortem apotheosi dignatus est. Urbi Marcianopoli in Moesia inferiore a Traiano anno 106 conditae nomen suum dedit. In Numidia quoque Thamugadi eius nomen in coloniae titulo legitur[3].
Numismatica
recenserePostquam inter deas relata est eius effigies cum epitheto DIVA in aureis[4], denariis[5] sestertiisque[6] Romae percussis apparet. In nonnullis urbibus Asiae Minoris et Graeciae quoque eius caput nummis aeneis impressum est[7]. Ante consecrationem in uno denariorum typo caput Marcianae expressum est cum titulo Augusta Soror Imperatoris Traiani: ex altera parte illorum denariorum eius filia Matidia sedens cum duabus parvis filiabus conspicua est[8] e quibus una erat Mindia Matidia, altera Vibia Sabina. Plerique illi nummi inter 112 et 114 cusi sunt.
In litteris
recenserePlinius eam cum Plotina laudabat ob concordiam raram apud feminas in eadem domu viventes, ob amorem fratris, multas et magnas virtutes et in primis quod Augusta appellari quamvis senatu rogante tam diu recusarit quamdiu Traianus pater patriae dici noluit[9].
Notae
recensere- ↑ Fasti Ostienses 112 = CIL 14, 244. Die III Nonas Septembres (3 Septembris) censorio funere elata est.
- ↑ Plinius, Panegyricus Traiani 84 de Plotina et Marciana: Obtulerat illis senatus cognomen Augustarum, quod certatim deprecatae sunt, quam diu appellationem patris patriae tu recusasses: seu quod plus esse in eo iudicabant, si uxor et soror tua, quam si Augustae dicerentur... Quod e nummis et inscriptionibus confirmatur.
- ↑ Thomas H. Watkins, "Colonia Marciana Traiana Thamugadi: Dynasticism in Numidia", Phoenix, 2002: 84-108.
- ↑ Exemplar in Museo Britannico cum titulo DIVA AVGVSTA MARCIANA et in aversa parte CONSECRATIO. [1]
- ↑ Exemplar in Museo Britannico [2].
- ↑ Exemplar in Museo Britannico. [3]
- ↑ Thessalonicae, Sardibus in Lydia, Anazarbi in Cilicia.
- ↑ Exemplar in Museo Britannico [4]
- ↑ Plinius, Panegyricus Traiani 84.
Plura legere si cupis
recensere- Werner Eck, Ulpius 56a. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft
- Mary T. Boatwright, "The Imperial Women of the Early Second Century A.C.", The American Journal of Philology, 1991: 513-540
- E. J. Bickerman, "Diva Augusta Marciana". The American Journal of Philology, 1974: 362–376
- F. Cenerini, “Pompeia Plotina e Ulpia Marciana: le donne di Traiano”, in L. Zerbini(cur.), Traiano l'Optimus Princeps, Treviso, Unibrè, 2019: 9-25.
- María Pilar González-Conde Puente, "El proceso de formación de la política dinástica de Trajano", Dialogues d'histoire ancienne, 2015: 127-148
- P. A. Roche, "The Public Image of Trajan's Family", Classical Philology, 2002: 41-60
- Karl Strobel, Kaiser Traian. Eine Epoche der Weltgeschichte, Friedrich Pustet, 2010 Recensio critica
- Hildegard Temporini, Die Frauen am Hofe Trajans. Ein Beitrag zur Stellung der Augustae im Principat, De Gruyter, 1978 Recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
Nexus externi
recensere- Vicimedia communia plura habent quae ad Ulpiam Marcianam pertinent.