Wikidata Sextus Aurelius Victor
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 320; Africa
Obitus: 390;
Patria: Roma antiqua

Sextus Aurelius Victor Afer (natus circa annum 320; obiit circa 390) fuit rerum gestarum scriptor Romanus; opus eius sub titulo Liber de Caesaribus cognitum est. In libris manu scriptis et in editionibus cum hoc opere saepe adiunguntur duo opera minime ab Aurelio Victore conscripti (scilicet: Origo gentis Romanae, De viris illustribus urbis Romae). Haec omnia "Corpus Aurelianum" vel "Historia Tripertita" appellantur.

De cursu honorum recensere

In Africa[1] modesto loco natus Aurelius Victor litterarum studio ad altiora progreditur[2]. Anno 361 Sirmii versabatur, quo fortasse ut apparitor Anatolii, praefecti praetorio Illyrici venerat, et ab imperatore Iuliano tum cum adversus Constantium II iter faciebat, rector Pannoniae secundae et consularis declaratus est. Ita homo novus in ordinem senatorium adliciebatur. Idem Augustus Victorem, virum sobrietatis causa aemulandum, statua publica aenea dignatus est incertum utrum ob opusculum De Caesaribus quod ultimo capitulo ministri Constantii denigrantur an maiorum beneficiorum gratia ad Sirmienses conciliandos pertinentium. Nihil amplius de eo tum accepimus sed rectores a Iuliano designati plerumque secutis annis a successoribus removentur. Diu postea demum usque ad praefecturam urbis, summam dignitatem senatoriam, (388-389) iam sexagenarius promotus est[3]. Simul iudex sacrarum cognitionum erat[4].

Opera recensere

Notae recensere

  1. De Caesaribus 20.6. In titulo Originis gentis Romanae "Victor Afer" a manuscriptis appellatur.
  2. De Caesaribus 20.5ː qui rure ortus tenui atque indocto patre in haec tempora vitam praestiti studiis tantis honestiorem.
  3. Ammianus Marcellinus XXI.10.6ː Victorem apud Sirmium visum scriptorem historicum exindeque venire praeceptum, Pannoniae secundae consularem praefecit et honoravit aenea statua, virum sobrietatis gratia aemulandum, multo post urbi praefectum. Andreas Chastagnol, Les fastes de la préfecture de Rome au Bas-Empire. Parisiis : Nouvelles éditions latines, 1962ː 440-441. J. Szidat, "Zur Ankunft Iulians in Sirmium 361 n. Chr. auf seinem Zug gegen Constantius II", Historia, 1975ː 375-384.
  4. CIL 6, 1186

Editiones recensere

Bibliographia recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  • Opera Aurelio Victori tributa (Latine)
  • CIL 6, 1186