Publius Acilius Attianus (natus in Saeculo 1, mortuus in Saeculo 2) vir publicus Romanus fuit qui inter successionem Hadriani inplicabatur. Natus est Italicae in Hispania Baetica, quae est locus natalis patris Hadriani, Publii Aelii Hadriani Afri quoque. Cum Afer obivisset anno 86, Attianus et Traianus, futurus imperator et ipse indigenus Italicae, custodes Hadriani agentis decem annos facti sunt. Plura de vita eius nescimus antequam praefectus praetorio cum Servio Sulpicio Simili ab imperatore Traiano eligeretur.

Simili manente Romae, Attianus comitabatur Traianum inter iter per terras orientes. Attianus adfuit ubi Traianus obiit Selini, Ciliciae in mensi Augusti 117, adiuvitque Imperatricem Plotinam aut persuadendo Traiano corrigere testamentum aut figendo testamentum eius ut firmam successionem Hadriani faceret[1]. Attianus, Plotina et Salonia Matidia corpus Traiani Seleuciam primo ac deinde Romam comitati sunt[2]. Hadrianus saepe consultavit Attianum de auctu suo contra candidatos imperiales ceteros. Hadrianus in autobiographia scripsit Attianum necavisse quattuor ministrales quorum mortes principium imperii Hadriani intricaverunt. Indignans potestam, Hadrianus anno 119 suasit Attianum ut rogaret excipi ab officio. Cum recesserit, admissus in Ordinem Senatorium datusque honorum "ornamenta consularia" est. Reliquus vitae suae notus non est.

  1. Dio Cassius, Historia Romana 69.1
  2. Historia Augusta. Vita Hadriani V.9.