Beiensis
Beiensis[1] (Lusitane Distrito de Beja) est pagus Portugalliae qui ad antiquam Transtagiae Inferioris provinciam pertinet. Ad septentrionem Districtu Eborae, ad orientem Hispania, ad meridiem Districtu Ossonobae, et ad occidentem Districtu Caetobrigae Oceanoque Atlantico finitimus est. Area geographica est 10 225 chiliometrorum quadratorum, cum residentium incolarum numero 154 325 anno 2006. Sedes districtus est Pax Iulia.
Subdivisiones
recensereDistrictus quattuordecim communia sive municipia (Lusice: municípios) componitur, quae sunt inferiora:
Commune Latine | Commune Lusice |
---|---|
Albitum | Alvito |
Almodovarum | Almodôvar |
Arandis | Ourique |
Castrum Viride | Castro Verde |
Civitas Aruccitana Nova | Moura |
Cuba | Cuba |
Myrtilis Iulia | Mértola |
Odemira | Odemira |
Pax Iulia | Beja |
Pharangopolis | Barrancos |
Rarapia | Ferreira do Alentejo |
Sirpe | Serpa |
Vidicaria | Vidigueira |
Vispacum | Aljustrel |
Ex praecipua civitatis divisione, districtus totus in Transtagiana Regione hodie comprehenditur. Quod ad subregiones attinet, Transtagiae Inferioris subregio tredecim concilia comprehendit, et concilium Odemirae ad subregionem Transtagiae Litoralis pertinet. Summatim:
Geographia
recensereDistrictus Pacis Iuliae meridiano platinitei Transtagianae dimidio, aquae cursibus plerumque parvis et fere siccis (et adhuc siccis) aestate inrigato, correspondet, et passim iugis infimis et parum declivibus interpunctus.
Praecipua districtus iniquitas est Anae valles, e septentrione ad meridiem suam orientalem partem dividens, seiungens praecipuam planitiem a terra inter flumen et Hispanicos fines qui, iuxta cum iugis Algarbicis districtum meridie limitantibus iugis (Monchicensi, Calidarionis, Spinae Caninae; Lusice: Serra de Monchique, Serra do Caldeirão, Serra de Espinhaço de Cão) sunt loca iniquissima supremaque in districtu. Iugum Adiciae (Lusice: Serra de Adiça) et prima Hispanici Saltus Castulonensis promuntoria amplius 500 metra alta sunt. Praeter hos tumulos, solum Iugum Cercalense (Lusice: Serra do Cercal), Districtu Caetobrigae finitimum prope Villam Novam Milium Fontium (Lusice: Vila Nova de Milfontes), et Iugum Mendrense (Lusice: Serra do Mendro), Districtu Eborae finitimum et Septemtrione Vidicariae, decoris digna sunt; 341 et 412 metra respective alta.
In hydrographico rete, ultra Anam et suas plurimas sed paucae vis accessiones, aliae duae hydrographicae sinus ponderis sunt: Sadonis, in districtu in Arandis vicinitate orti et districtum Caetobrigae capessentis, et fluminis Mirae, in Iugo Calidarionis orti et in Oceanum Atlanticum prope Villam Novam Milium Fontium influentis. Praeter haec retia, hydrographicae fluminis Aradis sinus partes quoque in districtum penetrant, cuius fons valde prope Mirae sed Algarbiam et Ripam Seixensem (Lusice: Ribeira de Seixe) capessit,? cuius valles districtu Ossonobae finitima est. Sunt in districtu nonnullae immensae moles, inter quas nominata civitatis maxima, Moles Alquevensis (Lusice: Barragem de Alqueva) (in flumine Anae, divisa inter districtum Eborensem et Hispaniam), Moles Tzanciensis (Lusice: Barragem do Chança) (in flumine Tzancia, Lusice: Chança, divisa cum Hispania), Moles Sanctae Clarae (Lusice: Barragem de Santa Clara) (in flumine Mira), Moles Montis Saxi (Lusice: Barragem do Monte da Rocha) (in flumine Sadone, Moles Roxensis (Lusice: Barragem do Roxo) (in Ripa Roxensis) et Moles Odivelensis (Lusice: Barragem de Odivelas) (in Ripa Odivelensi).
Litus est saxosum et fere in recta linea e septentrione ad meridiem panditur, cuius praecipuae iniquitates Mirae ostium et Promuntorium Sardonis (Lusice: Cabo Sardão) sunt.
Patrimonium
recensereDesignationes | Categoria | Genus | Parochia | Gradus | Anno |
---|---|---|---|---|---|
[18] Oppidum Mensarum Castelli | Archaeologia | Oppidum | Sancta Clara Nova | Aedificatio utilitatis publicae | 1990 |
[19] Ecclesia Rosarii sive Ecclesia Parochialis Rosarii | Architectura religiosa | Ecclesia | Rosarium | Aedificatio utilitatis publicae | 1986 |
[20] Sacellum Sancti Antonii | Architectura religiosa | Sacellum | Almodovarum | Aedificatio utilitatis publicae | 1970 |
[21] Pons antiquus super Ripa Cuprium | Architectura civilis | Pons | Almodovarum | Aedificatio utilitatis publicae | 1982 |
[22] Coenobium Sancti Francisci (Almodovarum) (et respectiva Ecclesia Sancti Francisci) | Architectura religiosa | Coenobium | Almodovarum | Aedificatio utilitatis publicae | 1993 |
[23] Ecclesia Sanctae Crucis Ripae sive Ecclesia Matrix Sanctae Crucis | Architectura religiosa | Ecclesia | Sancta Crux | Aedificatio utilitatis publicae | 1955 |
Designationes | Categoria | Genus | Parochia | Gradus | Anno |
---|---|---|---|---|---|
[24] Collis Castelli sive Arx Garvonensis | Archaeologia | Oppidum | Garvo | Aedificatio utilitatis publicae | 1990 |
[25] Castrum Colense sive Urbs Marrasicensis | Archaeologia | Oppidum | Arandis | Monumentum Civitatis | 1910 |
Designationes | Categoria | Genus | Parochia | Gradus | Anno |
---|---|---|---|---|---|
[51] Pons Villae Rubeae sive Pons Romanus super ripa Odivelarum | Archaeologia | Pons | Villa Rubea | Monumentum Civitatis | 1967 |
[52] Eremiterium Nostrae Dominae Molis sive Antiquum Eremiterium Sancti Caetani | Architectura religiosa | Eremiterium | Villa Rubea | ||
[53]Ecclesia Nostrae Dominae Incarnationis sive Ecclesia Matrix Villae Rubeae | Architectura religiosa | Ecclesia | Villa Rubea | Aedificatio utilitatis publicae | 1982 |
[54]Agger romana Nostrae Dominae Molis | Archaeologia | Moles | Villa Rubea | Aedificatio utilitatis publicae | 1997 |
[55]Ecclesia Sancti Vincentii | Architectura religiosa | Ecclesia | Cuba | Aedificatio utilitatis publicae | 1982 |
[56]Ecclesia Nostrae Dominae Visitationis sive Ecclesia Matrix Villae Albae | Architectura religiosa | Ecclesia | Villa Alba | Aedificatio utilitatis publicae | 1982 |
[57]Domus scriptoris Fialho de Almeida | Architectura civilis | Domus | Cuba | Aedificatio utilitatis publicae | 2003 |
Designationes | Categoria | Genus | Parochia | Gradus | Anno |
---|---|---|---|---|---|
[58] Castellum Myrtilis Iuliae | Architectura militaris | Castellum | Myrtilis Iulia | Monumentum Civitatis | 1951 |
[59] Ecclesia Nostrae Dominae Annuntiationis sive Ecclesia Matrix Myrtilis Iuliae | Architectura religiosa | Ecclesia | Myrtilis Iulia | Monumentum Civitatis | 1910 |
[60] Pons Myrtilis Iuliae sive Turris Fluminis | Architectura civilis | Pons | Myrtilis Iulia | Monumentum Civitatis | 1910 |
[61] Fodinae Sancti Dominici et Pomaronis | Congeries | Cohors Pintensis |
Designationes | Categoria | Genus | Parochia | Gradus | Anno |
---|---|---|---|---|---|
[62] Moenia Antiqui Castelli Odemirae (exsistentia fragmina) | Architectura militaris | Moenia | Sancta Maria | ||
[63] Arx Milium Fontium sive Castellum Villae Novae Milium Fontium | Architectura militaris | Arx | Villa Nova Milium Fontium | Aedificatio utilitatis publicae | 1978 |
[64] Pons Dominae Mariae sive Pons Sanctae Clarae Veteris | Architectura civilis | Pons | Sancta Clara Vetus | ||
[65] Ecclesia Misericordiae Odemirae | Architectura religiosa | Ecclesia | Sanctus Salvator |
Designationes | Categoria | Genus | Parochia | Gradus | Anno |
---|---|---|---|---|---|
[83] Castellum Noudarense | Architectura militaris | Castellum | Pharangopolis | Monumentum Civitatis | 1910 |
Designationes | Categoria | Genus | Parochia | Gradus | Anno |
---|---|---|---|---|---|
[112] Coenobium Sancti Cucufati sive Parietinae Sancti Iacobi | Archaeologia | Villa - Transtagiae et Algarbiae archaeologica itinera | Villa Fratrum | Monumentum Civitatis | 1947 |
[113] Duo dolmina in Hereditate Cohortis Serranensis - Anta Magna Cohortis Serranensis | Archaeologia | Anta | Petroco | Aedificatio utilitatis publicae | 1990 |
[114] Menhir Mac Abraham | Archaeologia | Menhir | Villa Fratrum | Aedificatio utilitatis publicae | 1990 |
[115] Eremiterium Sanctae Clarae | Architectura religiosa | Eremiterium | Vidicaria | Aedificatio utilitatis publicae | 1974 |
[116] Castellum Vidicariae sive Parietinae antiqui Palatii familiae Gamas | Architectura militaris | Castellum | Vidicaria | Aedificatio utilitatis publicae | 1970 |
[117] Ecclesia Sanctae Mariae Marmelarensis sive Ecclesia Sanctae Birgittae sive Ecclesia Parochialis Marmelarensis | Architectura religiosa | Ecclesia | Petroco |
Designationes | Categoria | Genus | Parochia | Gradus | Anno |
---|---|---|---|---|---|
[118] Castellum Vispaci et Ecclesia Nostrae Dominae Castelli | Architectura religiosa | Ecclesia | Vispacum | Aedificatio utilitatis publicae | 1992 |
[119] Pilloria Messejanae | Architectura civilis | Pilloria | Messejana | Aedificatio utilitatis publicae | 1933 |
[120] Ecclesia Nostrae Dominae Assumptionis Messejanae | Architectura religiosa | Ecclesia | Messejana | ||
[121] Congeries - Ecclesia Misericordiae Messejanae (Carcer et Turris) | Architectura mixta | Congeries | Messejana | ||
[122] Collis Mangansae | Archaeologia | Oppidum | Vispacum |
Notae
recensere- ↑ Cf. "Dioecesis Beiensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)