Paroecia (regio administrationis)

Paroecia[1] (a Graeco παροικία 'prope domum'), sive parochia, nonnullarum civitatum est regio administrativa.

Ludovicianae paroeciarum tabulae.
Andorrae paroeciae.
Paroeciae Barbatianae.
Granatae paroeciae.
Iamaicanorum comitatuum et paroeciarum tabula.

AequatoriaRecensere

In Aequatoria paroecia (Hispanice parroquia ; linguá Quechua kitilli sive parrukya) minimi ordinis regio administrationis est. Omnes quae ordinantur sub iuridicopolitica municipalitatis (Hispanice municipalidad) forma quae est iurisdictionalis cantonis (Hispanice cantón ; linguá Quechua kiti sive kantun) auctoritas de administrativis rebus. Sunt duo parochiarum genera: urbana et ruralis. Parochia urbana est quae intra metropolin aut urbem integrata invenitur. Totam infrastructuram necessariam praecipuae urbis habet. Parochia ruralis sunt quae longe a praecipua urbe aut metropoli. Solent esse commarcae aut consaeptorum congeries quarum incolae vivunt e agriculturalibus laboribus et agro.

AndorraRecensere

In Andorra paroeciae (Catalaunice; parròquies) unitates administrativas in quas divisa est constituunt.

Antiqua et BarbudaRecensere

In Antiqua et Barbuda, paroeciae (Anglice; parishes) praecipuae civitatis subdivisiones sunt.

AustraliaRecensere

In Australia, paroeciae (Anglice; parishes) censualis divisiones in Terra Reginae, Nova Cambria Australi, Victoria et Tasmania sunt.

BarbataRecensere

In insulis Barbatianis parochiae praecipuae civitatis subdivisiones sunt.

Britanniarum RegnumRecensere

CanadaRecensere

Civitates FoederataeRecensere

Ludoviciana, civitas Civitatum Foederatarum, parochiae (Anglice parish; Francice paroisse) nomen servat divisioni administrativae quam reliquae civitates comitatum nuncupant, absque Alasca quae eam burgum (Anglice; borough) nuncupat.

DominicaRecensere

In Dominica, parochiae (Anglice parishes) praecipuae Civitatis subdivisiones sunt.

EstoniaRecensere

In Estonia, parochiae valda (Estonice vallad) nuncupantur et sunt ruralia communia.

GranataRecensere

In Granata, parochiae praecipuae Civitatis subdivisiones sunt.

HiberniaRecensere

In Hibernia, parochiae (Hibernice paróistí) comitatuum (Hibernice contaetha) subdivisiones sunt quibus paulo utitur, sicuti in terrarum venditione.

HispaniaRecensere

IamaicaRecensere

In Iamaica, parochiae, praecipuae civitatis subdivisiones sunt.

LusitaniaRecensere

In Lusitania, paroeciae (Lusice freguesias; Mirandice freguesies) conciliorum (Lusice concelhos; Mirandice cunceilhos) subdivisiones sunt.

Sanctus Christophorus et NevisRecensere

In Sancto Christophoro et Nevi, parochiae praecipuae Civitatis subdivisiones sunt.

Sanctus Vincentius et GranatinaeRecensere

In Sancto Vincentio et Granatinis parochiae (Anglice: parishes) praecipuae Civitatis subdivisiones sunt.

SveciaRecensere

In Svecia, parochiae, foersamlinga (Svecice; församlingar) nuncupatae, communium (Svecice; kommuner) subdivisiones sunt.

VenetiolaRecensere

Venetiola 2570 parochias (Hispanice; parroquias) habet, quae politicoterritorialis minimi ordinis unitas sunt et in quas divisa sunt municipia. Haec divisio administrativa biocolyticis ambitibus (praefectura civilis) prodest, praeterea parochia ab iuncta parochialis (Hispanice; junta parroquial) composita est. Ex anni 1992 comitiis cives iunctarum parochialium repraesentantes directe eligunt. Anno 2005 primum habita sunt comitia ad eligendas iunctas parochiales modo separato ab ea ad eligendos gubernatores (Hispanice; gobernadores ac demarchos (Hispanice; alcaldes).

NotaeRecensere

  1. Vide vocabula paroecia et parochia in lexicis Lewis et Short, DMLBS et Du Cange apud Logeion.

Nexus externiRecensere

Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~, s.v. "parochiae".