Nox alba[1] est, cum per totam noctem solum crepusculum nec tenebrae observantur. Tales sunt noctes circa solstitium aestivum sub latitudinibus altioribus, prope ad Circulum Arcticum.

Media nox (00:12) in Petri Fabrica 24 Iunii

A die polari nox alba distinguenda est; per diem polarem sol multos dies non occidit, albis autem noctibus occidit, sed non alte sub finitore latet, ut lux eius satis clara maneat. In regionibus, ubi dies polaris observatur, aliquot noctes ante eum et post eum albae sunt.

Definitio exactior noctium albarum de definitione crepusculi dependet. Interdum nox alba dicitur, si ab occasu ad ortum tantum crepusculum civile continuatur (i.e. non inferius, quam −6° sub finitorem sol mergitur); interdum, si crepusculum navigatorium (non inferius, quam −12°).

Terrae, in quibus noctes albae observantur, sunt

In Russia urbes maiores, ubi noctes albae (sed non dies polaris) observantur, sunt Petropolis (cuius noctes albae saepissime memorantur}, Viburgum, Nadymus, Petschora, Archangelopolis, Urbs Duinae Borealis, Uchta, Iacutia, Petri Fabrica, Sysola, Surgutum, Magadanum, Serov, Solicamium etc.

Nexus externi

recensere
  • Noctes albae in Encyclopaedia Petropolitana (Russice)
  • Noctes albae in Encyclopaedia Sovietica magna (Russice)