Michael von Albrecht (die 22 Augusti 1933 Stutgardiae in urbe natus) est professor academicus et philologus civitate Germanus.

Vita recensere

Eius avus Iohannes Gottlieb David von Albrecht, erat mathematicus et inspector Universitatum in urbe Kasan in Tataristania. Eius pater erat compositor musicae Georgius von Albrecht. Incepit primum studia in Alta Schola Musices Stuttgardiensi, studiaque musica perfecit anno 1955 examine Statali. Deinde didicit philologiam classicam indologiamque Tubingae Lutetiaeque. Postea factus est Ordinarius pro classica philologia Heidelberrgae qua in universitate docuit ut professor usque quo rude donatus esset. Etiam Amstelodami Princetonque fuit socius visitator. Eius scripta et indagationes praecipue de musica antique necnon de litteris latinis. Edit etiam Quellen und Studien zur Musikgeschichte. (de fontibus historiae musices). Sodalis est Academiae Latinitati Fovendae.

Notus praecipue propter opera pro scriptis Virgilii Ovidique atque propter interpretationes operum classicarum latine ad linguis hodiernis. Anno 2004 accipit palmas operis causa Albrecht Johann Heinrich Voß nominatur.

De simia Heidelbergensi mythistoriam Latinam scripsit, cuius persona prima Lucius e Metamorphoseon Apulei est, qui nunc ut simia Latine loquens in terram revertit.

Opera recensere

  • 1964 Silius Italicus: Freiheit und Gebundenheit römischer Epik
  • 1968 Ovid (Wege der Forschung; Mitherausgeber)
  • 1971 Meister römischer Prosa von Cato bis Apuleius
  • 1972 Goethe und das Volkslied
  • 1972 Der Teppich als literarisches Motiv
  • 1973 Marcus Tullius Cicero, Sprache und Stil
  • 1977 Poesie
  • 1987 Die römische Literatur in Text und Darstellung (Hrsg. von Bd. 3)
  • 1989 Scripta Latina
  • 1992 Geschichte der römischen Literatur (2. ed. 1994; Besprechung)
  • 2000 Das Buch der Verwandlungen
  • 2000 Vergil, Eklogen
  • 2004 De simia Heidelbergensi
  • 2006 'Vergil' .Bucolica, Georgica, Aeneis. Eine Einführung. Heidelbergae, 2006.
  • 2021 Sermones (pdf), Heidelbergae 2021

Nexus externi recensere