Sysola (urbs)

urbs in Russia
Wikidata-logo.svg Sysola (urbs)
Res apud Vicidata repertae:
Sysola (urbs): insigne
Civitas: Russia
Locus: 61°40′0″N 50°49′0″E
Numerus incolarum: 245 313
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Сыктывкар

Gestio

Praefectus: Ivan Posdejev
Procuratio superior: Syktyvkar Urban Okrug

Geographia

Superficies: 152 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Atyrau, Debrecinum, Los Altos, Melta, Cullera, Mohilovia, Taiyuenum

Tabula aut despectus

Sysola (urbs): situs
Sysolae statio ferrivialis hieme

Sysola[1] vel Syktyvkar[2] (Russice et in lingua Komiensi Сыктывкар, Syktyvkar) est urbs in Russia septentrionali sita. Rei publicae Komi caput est. In ostio Sysolae fluvii patet, ubi Sysola in Wytschegdam se effundit. Incolas 244 797 habuit anno 2019.

HistoriaRecensere

Komi gens locum Sysolae hodiernae a saeculo XVI incolebant. Anno 1586 primo vicus Russicus (pogost[3]) nomine Ostium Sysolae[4] primo memoratus est. Novem casae et ecclesia Sancti Georgii in vico erant. Anno 1780 Catharina II Ostium Sysolae caput circuli[5] gubernii Vologdensis fecit. Saeculo undevicesimo commercia in Ostio Sysolae floruit et urbs crescebat. Ab anno 1921 regionis autonomae Komiensis (post rei publicae Komi) caput est. Nomen hodiernum anno 1930 cepit. Komi interdum Sysolam urbem simpliciter Kar (scilicet Latine Urbs) nominabant, cum urbes, nisi ea, in regione deessent.

NotaeRecensere

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 556. De nomine Komiensi, quod significat urbs in Sysola fluvio (Syktyv = Sysola, kar = urbs), et de nomine priore Russico Усть-Сысола, Усть-Сысольск.
  2. Список растений русской флоры, vol. 25, Moscuae et Leninopoli 1986.
  3. Vicus spatiosus cum insigni tractu et ecclesia parochiali, — S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. погост.
  4. Russice Усть-Сысола.
  5. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. уезд.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 61°40′0″N 50°49′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  • Sysola in Vicicommuniis
  • Situs proprius (Russice)