Neutralitas
Neutralitas in rebus politicis est ratio civilis, quae consilio, ut civitas inter nationes belligeras media[1] permaneat, regitur. Neutralitatis usus, qui in iure neutralitatis disputatur, quoad tempus sive civitatem mutabat. Ius neutralitatis distinguendum est a rei publicae disciplina neutralitatis exercendae (politica neutralitatis), qua duce civitas neutralitatem confitens libero arbitrio etiam in pace concordiae salutique nationum studet.
Historia notionis neutralitatis
recensereNeutralitatis cum sit recentioris usus verbum, res tamen antiquitatis est: et in Bibliis et apud auctores antiquos sive medievales exempla neutralitatis repperiuntur.
Nomen neutralitatis ut terminus ad res politicas spectans apparet in concertationibus inter Papam Eugenium IV. et Concilium Basiliense, cum Principes Electores Imperii se neutrales declarabant inter Papatum conciliumque.[2]
Bello tricennali neutralitas identidem disputatur et declaratur[3], in actis Pacis Westphalicae[4] a magistratibus et incolis civitatis Tabernarum postulatur, ut neutralitatem accurate servent pateatque illac regio militi, quoties postulatum fuerit, tutus ac liber transitus.
Ex tunc libri sive tractatus de neutralitate multiplicantur atque notio neutralitatis vulgatur.
Civitates neutrales
recensereNeutralitas recentior, quomodo creverit, optime Confoederatio Helvetica ostendit, cum diutissime omnium civitatum neutralitate uteretur. Neutralitas Helvetica est ultro decreta, perennis et armata.[5]
Post cladem apud Marinianum a Francisco I. rege Franciae die 13 Septembris/ 14 Septembris 1515 acceptam pagi Helvetiae militibus se rebus externis immiscere destiterunt, ne Confoederatio discordia frangeretur. Eam rationem civilem, quae primo necessitatibus internis debebatur, multi primum passum versus neutralitatem hodiernam interpretantur. Prope Marinianum in monumento pro militibus Helveticis defunctis ea opinio expressa est verbis Latinis, quae sunt: Ex clade salus[6].
Neutralitas Helvetica paulatim explicata est. Initio de neutralitate hodierna maxime differebat. Primum neutrali, secundum Grotium, transitus exercituum concedendus erat[7], deinde foedera ad defensionem patriae licitae putabantur, tertium Helvetia ultra milites pro stipendio locabat, quartum mercatura cum belligerantibus interdicta erat[8].
Bello tricennali furente anno 1647 Confoederatio Helvetica in vico nomine Wil foedus pepigit (Defensionale de Wil dictum), quo neutralitas armata constituta est. Libertas mercaturae denique saeculo duodevicesimo exeunte patrata est.
Turbationibus Napoleonicis praeteritis anno 1815 post Consilium Vindobonense neutralitas Helvetiae perennis agnita est[9].
In Conventionibus Hagensibus neutralitas anno 1907 formam hodiernam assecuta est, quae non solum statum medium inter nationes belligerantes, sed etiam civilem industriam circa pacem fovendam hominesque adiuvandos continet.
Saeculo vicesimo Helvetia res externas magno studio navabat, multifariam paci fovendae studebat, sedes Societatis Civitatum erat Genavae.
Secundo bello mundano Helvetia periculis circumventa, licet neutralitas sit saepius neglecta, multissimos homines adiuvit, quin etiam decena milia a morte servavit, inter quos multos Iudaeos.
Helvetia non est particeps Consociationis Nationum nec Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali, sed pluribus institutis Consociationis Nationum hospitium praebet.
Quamqam his diebus collaboratio Helvetica cum Germania Nazistica acerbe percensetur atque simul momentum neutralitatis minui videtur, tamen annis 1993 ad 2008 79-93 centesimae incolarum Helvetiae neutralitatem profitentur[10].
Aliae civitates neutrales (olim sive hodie)
recensere- Austria: Die 26 Octobris anno 1955 Pacto Civitatis Austriacae (Theodisce: Österreichischer Staatsvertrag) se in neutralitatem perennem constrinxit. Quod origo feria nationalis Austriae facta est.
- Belgica: Ab anno 1830, quo libertatem consecuta est, usque ad primum bellum mundanum neutralis erat. Neutralitate ab Imperio Germanico neglecta post bellum labores defensium contra Germaniam captae plus minusve una cum Francia subiit, anno 1948 cum Consociatione ex pacto Atlantico Septentrionali se consociavit.
- Cambosia: Secundum constitutionem die 29. Aprilis 1993 decretam Cambosia neutralitate perenni fruitur.
- Dania: Bellis contra Imperio Germanico bis victa ab anno 1871 usque ad annum 1940 neutralitatem strictam observabat, imprimis ne Germaniam sollicitaret. Nihilominus die 9. Aprilis 1940 a viribis Germanis occupata post bellum mundanum secundum Dania anno 1945 una cum aliis auctor Consocitationis Nationum et Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali facta est.
- Finnia: Postquam Russia Ucrainam anno 2022 occupavit, Finnia una cum Suecia die 18 Maii 2022 petivit, ut ad Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali asciceretur. Die 4 Aprilis 2023 consociata est.
- Hibernia: Hibernia neutralitatem tempore secundi belli mundani declaravit et ad hoc tempus neque Consociationi ex pacto Atlantico Septentrionali neque Motui civitatum nullo foedere sociatarum (Non-Aligned Movement) iuncta est. Neutralitas tamen in constitutione non est infixa, aëroplanis militaribus quarundam civitatum exterarum ex multis annis licet in aeroportu urbis Seni petroleum supplere, cives potestatem habent in exercitibus exteris militandi.[11]
- Italia: Italia initio primi belli mundani se neutralem declaravit, die 23 Maii 1915 autem Imperio Austro-Hungarico bellum indixit. Die 4 Aprilis 1949 se Consociationi ex pacto Atlantico Septentrionali consociavit.
- Iugoslavia: Inter annos 1992-2006 in plures civitates dissoluta est.
- Lichtenstenum: Principatus Lichtensteni ex anno 1868 exercitu dimisso civitas neutralis est.
- Lusitania: Anno 1939 Lusitania declaravit se in secundo bello mundano neutralem fore, quamvis antiquum cum Britanniarum regno foedus constaret. Neutralitas in vigore permansit usque ad annum 1944, cum Civitatibus Foderatis Americae permissum est in in Terceira insula in Azoribus stationem militarem constituere.
- Luxemburgum: Die 18 Aprilis 1948 neutralitas e constitutione deleta est; anno 1949 Luxemburgum Consociationi ex pacto Atlantico Septentrionali se consociavit.
- Nepalia: Etsi cives Nepalenses in bellis mundanis mercede apud exercitum Briannicum militaverunt (sic dicti Gurkhas), tamen civitas Nepalensis usque adhuc neutralis est.
- Norvegia: Cum Norvegia anno 1905 libertatem adepta est, se neutralem fore constituit. Tamen secundo bello mundano a Germania occupata est. Inde die 4 Aprilis 1949 se Consociationi ex pacto Atlantico Septentrionali consociavit.
- Ora Opulenta: Secundo bello mundano finito anno 1949 exercitus dimissus est. Ex tunc Ora Opulenta neutralis et inermis est.
- Suecia: Postquam Russia Ucrainam anno 2022 occupavit, Suecia una cum Finnia die 18 Maii 2022 petivit, ut ad Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali asciceretur. Die 7 Martii 2024 consociata est
- Turcia: Mustapha Kemal Atatürk rem publicam Turcicam anno 1923 conditam neutralem esse voluit. Post secundum bellum mundanum autem controversiis inter civitatibus maximis crescentibus Turcia se pacto Atlantico Septentrionali consociavit.
- Turcomannia: Turcomannia anno 1995 neutralitatem declaravit.
- (Civitates Foederatae Americae): Civitates Foederatae Americae initio bellorum mundanorum neutrales fuerunt, anno 1917 sive 1941 autem se Civitatibus foederatis, quae contra imperiis centralibus sive potestatibus axis pugnaverunt, adiunxerunt.
Notae
recensere- ↑ Hugo Grotius adhuc verbo medio utitur pro neutrali, cf.: De iure belli ac pacis (Parisiis 1625), liber 3, cap. 17, p. 711: De his qui in bello medii sunt.
- ↑ Nicolaus Cusanus: Quod recedere de neutralitate seu ultralitate sit necessarium (ca. 1442).
- ↑ E.g. in manuscripto, Leodici, ca. 1635: [1][nexus deficit] Sacra Regia Maiestas Sueciae, perspecto Ducis Bavariae, et Catholicae Ligae obtinendas Neutralitatis desiderio.'
- ↑ Confer § 82 IPM.
- ↑ Selbstgewählt, dauernd und bewaffnet. (Confer Eidgenössisches Departement für auswärtige Angelegenheiten EDA [2]).
- ↑ Monumentum in Zivido situm cum titulo hic [3] videre potes.
- ↑ De iure belli ac pacis (Parisiis 1625), liber 3, cap. 17, p. 714: "eorum, qui a bello abstinent officium est . . . aequos se praebere utrisque in permittendo transitu."
- ↑ Ibidem.
- ↑ Parisiis die 20 Novembris 1815: Acte portant reconnaissance et garantie de la neutralité perpétuelle de la Suisse et de l'inviolabilité de son territoire.
- ↑ cf. Aloisius Riklin: Commentatio Neutralitas in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice.
- ↑ cf. Irish neutrality
Nexus externus
recensere- Commentatio in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice
- Déclaration des Puissances portant reconnaissance et garantie de la neutralité perpétuelle de la Suisse et de l'inviolabilité de son territoire – Declaratio neutralitatis anno 1815 (francogallice)
- Neutralitas Helvetiae - EDA (theodisce, italice, francogallice, anglice)