Martinus Schäffer (recte: Martin Schäfer; natus die 7 Iunii 1962 ad Neukirchen-Vluyn in districtu Vesaliae) Germanicus esperantista et homo oeconomicus est. Anno 2013 autem creatus est Scriba generalis Universalis Societatis Esperanticae/UEA. A Kalendis Ianuariis 2018 est director generalis UEA munus a Veronica Poór capturus.[1] Nostris diebus in Mexico vivit.

Martinus Schäffer anno 2013

Acta pro Esperanticis in iuventute

recensere

Mense Februario 1982 idioma Zamenhofianum edidicit et in Iuventute Esperantica Germanica (GEJ) res disponere coepit seminario internationali apud Oberwesel (1982/83) peracto. Praesertim ei cordi fuit KAPRI, conventus de instrumentis communicationis socialis et relationibus publicis provehendis. Usque annum 1992 varios in modos praesidium associationis iuvenum Germanicae iuvabat, quae sub aegide Associationis Esperanticae Germanicae/GEA stat.

Annis a 1984 ad 1991 cursus sat multos moderabatur diversis in urbibus Regionis Ruranae (Tremonia, Assindia, Mulhemium, Meursia, Overhusa, Gelsenkircha, Thuiscoburgum) et praeconia de rebus Esperanticis in multis actis diurnis fieri curabat. Annis a 1985 ad 1991 praeses tam associationis iuvenum esperantistarum in Rhenania Septentrionali-Vestfalia quam Officii Esperantici ibidem siti fuit. Annis a 1987 ad 1990 responsalis fuit de periodico KUNE (a GEJ publicato) edendo divulgandoque.

Acta Esperantica pro adultis

recensere

Anno 1991 Schäfer commigravit Stuttgardiam ubi cenaculis localibus Esperanticis usque annum 2006 praefuit. Ab anno 1993 in praesidium GEA electus est. Anno 1993 Martinum Schäffer consultorem praesidii GEA et scribam GEA officialem proclamaverunt. Anno 2006 eius secretarius generalis factus est.

Germaniam repraesentaturus mense Iulio 2007 praesidium UEA iniit. Die 20 Iulii 2013 denique Reykiavicae Secretarius generalis UEA pro periodo annorum a 2013 ad 2016 electus est.

Opera fundata

recensere

Mense Octobri 2000 inter praesides operis fundati Germanici quod FAME dicitur venit. Anno 2001 motioni Esperanticae pecunias multas dedicavit et proprium opus fundatum praeatitulatum MONDO creavit: ibi et nunc praeses est.

In omnibus laboribus ad Esperantica spectantibus libentissime occupabatur rebus administratoriis pecuniariis communicatoriis. Praeconia de Esperanticis moderari quoque ei cordi fuit et est. Tamquam moderator excellebat insuper anno 1907 Stuttgardiae apud Europaeum congressum Esperanticum et anno 1999 Berolini in Congressu universali ibi celebrato.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Martinum Schäffer spectant.