Veronica Poór (nata anno 1983 in Hungaria) Esperanticorum fautrix et nanotechnologa est. Mense Maio 2016 electa est directrix generalis (Ĝenerala Direktoro de UEA) Universalis Societatis Esperanticae (UEA). Munus istud autem a A Kalendis Ianuariis 2018 habebit Martinus Schäffer.[1]

Veronica Poór, Roterodami anno 2016

Poór doctoratu de physica laureata indagat in nanotechnologicis. Conventum primum Esperanticum anno 2009 participavit; postea, mense Ianuario 2011, in sic dicto Cenaculo Poludnica (agitur de anniversario congressu cum athletica hiemali) fuit quae tum apud Sanctum Ioannem Liptovensem in Solna in Slovacia celebrata est. Cum mense Aprili 2011 Britannicus congressus Esperanticus exhibitus esset, Poór cum aliis interretialem radiophoniam Esperanticam internationalem Muzaiko promovebat. Quod inceptum iam mense Iulio 2011 initium habuit.

Annis inter 2013 et 2015 Associationis iuventutis Esperanticae internationalis praesidio interfuit, in quo responsalis fuit de instruendis moderatoribus, de scientiis, de actionibus professionalibus, de relationibus externis. Anno 2013 membrum creatum est novi Consilii UEA (Konsilio de UEA).

Die 31 Iulii 2015 praesidium UEA proclamavit Veronicam Poór directricem generalem creatam esse. Installatio eius officialis facta est autem mense Maio 2016, postquam rude donatus est Finnicus Osmo Buller, antecessor eius.

Nexus externi

recensere