Lope de Vega

Felix Lope de Vega y Carpio, natus Matriti die 25 Novembris anno 1562, ibidem mortuus 27 Augusti anno 1635 fuit clarus scriptor scaenicus Hispanicus more baroco aetate Saeculo Aureo Hispanico. Michael de Cervantes Saavedra illum magnopere aestimavit. Scriptrix fuit et filia eius Marcella a S. Felice.

VitaRecensere

 
In exsequiis poetae; fecit Paulus Balze
 
In Casa Lope de Vega, Matriti

Nobili genere Gallaica natus mox ingenium poeseos monstravit; ferunt adulescentem annorum XII iam comoediolas pepigisse. Postquam eruditionem in Collegio imperiali Matritensi habuit studiis theologicis atque philosophicis in universitatibus Salmanticaet et Compluti se dedicabat. Compluti baccalaureatum nactus est. Studiis terminatis in servitiis Ferdinandi Toletani ducis Albanae fungebatur, cui eidyllion pastorale »Arcadia« scripsit. Eventus amorum infelix stipendia merere persuadebat, quare expeditione regis Philippi II contra Azores anno 1582 participavit. Reversus sub custodiam pro causis ignotis missus est; e carcere fugit et nauta in Armata classe Anglos deballatura factus est. Clade accepta post reditum in patriam dominam nobili genere natam ductitavit sed duellio infelici iterum patria relinquenda erat. Valentiam petivit, ubi istis temporibus schola poetarum magnorum erat. Cum variis artificibus consuetudinem contrahere potuit et pro scaenis laborare incohatus est. Denique anno 1595 permissus est reditus Matritensis; uxore mortua secretarius marquisii de Malpica, postea comitis de Lemos quocum per Italiam migraba, fuit. In Hispaniam reveniens nuptias novas habuit et diu litteris solummodo vacare contigit. Anno 1607 morte uxoris et infantis demissus ordinationem sacerdotalem petivit et anno 1611 ordinem Tertium ordinem Sancti Francisci intravit. Gloria poetae autem velociter crescebat et mox e permultis scaenis dramata producebantur: populus eum admirans diligebat, aula regia honores sparsit, Inquisitio eum instituit, Toleti anno 1618 protonotarius apostolicus factus est et papa Urbanus VIII anno 1628 eum equitem Ordinis Sancti Ioannis proclamavit.

GravitudoRecensere

 
Statua poetae Matriti

Lope de Vega verisimilitr inter totius mundi poetas ingenio fecundissimo erat. Habemus duo epopoea: »Angelica« et »La Jerusalén conquistada«; quinque carmina mythologica: »Circe«, »Andromeda«, »Philomela«, »Orfeo« et »Proserpina«; carmina historica longa: »San Isidro«, »La Dragontea« et »La virgen de la Almudena«; carmen heroicum satiricum sub nomine Thomae Burguillos: »La Gatomaquia«; poesim didacticam et explicatoriam; multitudinem sonetorum, Romanensium, odarum, elegiarum,epistularum; mythistorias partim in prosa (»Peregrino en su patria«) partim in versibus (»Dorotea« - quod opus ipse maxime diligebat!); mythistoriam pastoralem religiosam »Los pastores de Belen« et »Arcadia« necnon octo novellas versibus solutas

Miscellaneis tantis admirandis gloria eius vera in dramaturgia fuit. Comoedias MD pepigit, e quibus adhuc quincenta servantur. Etiam artem poeticam parvam exaravit cui titulus »Arte nuevo de hazer comedias«. Iste homo drama nationale Hispanicum creavit et in argumentis et in forma modum Hispanicum elucere fecit. Poeta scite et cate plebis gustui cessit mores populi stilo cantans atque personans Sermonem patrium et metra callens ad amussim sensus populares respiciebat et sancta sollemnitate omnes captabat. Scilicet in tantis dramatibus nonnulla minus bona quoque invenire possunt; eum inter genera dramatica optime fallacias (comedia de capa y espada) tractavisse constat. Difficile ut in uberrima copia opus maximum invenias; sunt qui drama »Alcalde de Zalamea« omnibus aliis praeferant.

BibliographiaRecensere

 
La encomienda bien guardada, manuscriptum autographicum, 1610
  • Alonso, Dámaso, En torno a Lope, Matriti, Gredos, 1972, ISBN 9788424904753
  • Castro, Américo y Hugo A. Rennert, Vida de Lope de Vega: (1562-1635), Salmaticae 1968.
  • Huerta Calvo, Javier, Historia del Teatro Español, Matriti, Gredos, 2003.
  • Menéndez Pelayo, Marcelino, Estudios sobre el teatro de Lope de Vega, Matriti, Editorial Artes Gráficas, 1949
  • MONTESINOS, José Fernández, Estudios sobre Lope de Vega, Salmanticae, Anaya, 1967.
  • Pedraza Jiménez, Felipe B., El universo poético de Lope de Vega, Matriti, Laberinto, 2004.
  • Rozas, Juan Manuel, Estudios sobre Lope de Vega, Matriti, Cátedra, 1990.
  • Pedraza Jiménez, Felipe B., Lope de Vega: pasiones, obra y fortuna del monstruo de naturaleza, EDAF, Matriti, 2009, ISBN 9788441421424.
  • Arellano, Ignacio, Historia del teatro español del siglo XVII, Cátedra, Matriti, 1995 ISBN 9788437613680
  • Arellano, Ignacio; Mata, Carlos; Vida y obra de Lope de Vega, Bibliotheca homolegens, Matriti, 2011, ISBN 978-84-92518-72-2

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Felicem Lope de Vega spectant.