Hispanicus
Hispanicus (Hispanice hispano, hispánico ; Gallaice hispánico ; Vasconice hispaniar ; Catalanice hispà[1][2]) est ethnonymum hominum eiusdem hereditatis culturalis qui lingua Hispanica utuntur, secundum nonnullas definitiones, hominum Hispaniae Romanae antiquae, Paeninsula Ibericam, civitates hodiernas Hispaniam, Portugalliam, Andorram, et Gibraltariam Territorium Transmarinum Britannicum fere amplectens.[3][4][5]
Hispanicus nomen adiectivum gentes, civitates, et culturas quibus est coniunctio historica cum Hispania late attingit. Vocabulum usitate ad civitates olim ab Hispania rite rectas adhibetur, praecipue civitates Americae Latinae in quibus Hispania colonias deduxit. Dici potest vocabulum ad omnes culturas vel civitates ubi homines plerumque Hispanica lingua utuntur adhibere, quia historicae verbi origines ad regionem Ibericam certe pertinent. Praeterea, parum rectum est nationem vel culturam singulo vocabulo appellare, sicut Hispanicus, quia ethnicitas, mores, traditiones, et genera artis (musica, litterae, vestitus, architectura, ars coquinaria, et cetera) inter se magnopere variare possunt, secundum civitatem et adeo regionem civitatis. Lingua et cultura Hispanica sunt praecipua cultura.
Hispanus fuit nomen Latinum ulli homini ex Hispania orto datum, Roma dominante. Hispano-Romani fuerunt homines ex multis tribubus variis.[7] Inter notissimos antiquitatis Hispanos fuerunt Seneca maior et minor, Lucanus, Martialis, Prudentius, Theodosius I, Magnus Maximus, et Maximus Hispanicus.
Hispania fuit nomen Romanum omnis territorii Paeninsulae Ibericae. Quod primum in duas provincias dividebatur: Hispaniam Citeriorem et Ulteriorem. Anno 27 a.C.n., Hispania Ulterior divisa est in duas provincias novas, Hispaniam Baeticam et Hispaniam Lusitaniam, cum Hispania Citerior Hispania Tarraconensis denuo nominata est.[8]
Ante matrimonium Reginae Isabellae I Castellae et Legionis et Regis Ferdinandi II Aragoniae anno 1469, quattuor Christiana Paeninsulae Ibericae regna—scilicet Regnum Portugallia, Corona Aragonum, Corona Castiliae, et Regnum Navarrense—una appellabantur Hispaniae (verbum plurale). Haec renovatio prisci nominis Romani in Comitatu Provinciae ut videtur Medio Aevo orta est, primum in manuscriptis saeculo undecimo exeunte descripta. In Concilio Constantiae, haec regna quattuor unum suffragium partiverunt.
Civitates et regiones ubi homines Hispanica lingua utuntur
recensereHodie, Hispanica lingua est una ex linguis frequentissime in usu per orbem terrarum. Tempore Imperii Hispanici, a 1492 ad 1898, multi homines ab Hispania ad terras victas migrabant, secum linguam et culturam Castilianam afferentes, et hac in ratione, quae nonnulla saecula durabat, imperium globale creaverunt, cui multitudo diversa erat.
Miscegenatio gentium in coloniis ad novos populos gignendos contulit, praecipue mestizo et mulatto in multis civitatibus appellatos. Hispanicis cultura per typum Europaeum est, sed vestigia genetica ferunt multarum gentium ex reliqua Europa, Levante, Mediterraneisque Africae Septentrionalis regionibus.[9][10] Civitates Hispanicae, Hispania non exclusa, a gentibus ex genere non Hispanico gradibus late variantibus habitantur.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Dicionário Priberam
- ↑ DLC2 (hispàno). DLC2 (hispànica).
- ↑ Real Academia de la Historia pg 266
- ↑ Antiquite tardive pg 504
- ↑ Al-Andalus, Sepharad and Medieval Iberia: Cultural Contact and Diffusion pg 231
- ↑ Hispania epigraphica.AEH / Universidad Complutense
- ↑ Povos Pré-Romanos da Península Ibérica, tabula variorum populorum praeromanorum Iberiae.
- ↑ A history of medieval Spain, p. 28.
- ↑ Estimating the impact of demic diffusion.
- ↑ World Haplogroups Maps.
Bibliographia
recensere- De la Garza, Rodolfo O., et Louis Desipio. 1996. Ethnic Ironies: Latino Politics in the 1992 Elections.
- Maura, Juan Francisco. 2011. Caballeros y rufianes andantes en la costa atlántica de los Estados Unidos: Lucas Vázquez de Ayllón y Alvar Núñez Cabeza. Revista Canadiense de Estudios Hispánicos 35(2):305-328.
- Price, M., et C. Cooper. Competing Visions, Shifting Boundaries: The Construction of Latin America as a World Region.
- Stavans, Ilan, et Iván Jaksic. 2011. What Is la Hispanidad? A Conversation. Austin: University of Texas Press. ISBN 978-0-292-71938-5, ISBN 978-0-292-72561-4 (charta).
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Hispanicos spectant. (hic nexus fractus videtur) |
- Montalban-Anderssen, Romero Anton. What is a Hispanic? Racist vs. Legal Definition, www.fileden.com