Latinitas culinaria[1] est illa quae ad vilicorum senescalcorumque et coquorum usum in libris de re domestica scripta est. Vocabula in hac lingua reperiuntur ex aliis linguis mutuata quibus coqui tabernariique et mercatores usi sunt. Insuper verba Latina crebriter ad formam vernaculam commutantur. Ars grammatica praeceptorum coquinariorum rusticitatem et barbarismum monstrat.

Manuscriptum Apicii sive De re coquinaria Fuldense, hodie in collectu Academiae Medicae Neo-Eboracensis servatum: capitula libri primi (ad sinistram) et initium textus (ad dextram)

Talis sermo, quando extra coquinis a poëtis adhibetur, aut eodem nomine, aut potius "Latinitas macaronica" nuncupatur; quae appellatio bona ratione coquinaria inventa est. Ita adseverat Theophilus Folengus (auctor carminis Baldi):

Ars ista poëtica nuncupatur ars macaronica a macaronibus derivata, qui macarones sunt quoddam pulmentum farina, caseo, botiro compaginatum, grossum, rude et rusticanum; ideo macaronices nil nisi grassedinem, ruditatem et vocabulazzos debet in se continere.
  1. Henricus Carolus Abr. Eichstadius, De poesi culinaria, 1731, Ienae, In libraria Braniana. [1] (Latine) (apud Google books)

Bibliographia

recensere
 
Liber de coquina ubi diversitates ciborum docentur: initium textus. Bibliothecae Vaticanae MS. Pal. lat. 1738 f. 160r
 
Bartholomaeus Platina, De honesta voluptate et valetudine prima editio (1471?): prima pagina
De Latinitate coquinaria
  • Marianne Bouchon, "Latin de cuisine" in Archivum Latinitatis Medii Aevi vol. 22 (1952) pp. 63-76
  • Conradus Gesnerus, ed.; Iodocus Willichius, Ars magirica, hoc est, coquinaria; Iacobus Bifrons, De operibus lactariis epistola. Tiguri: apud Iacobum Gesnerum, 1563 Textus (Textus apud Google Books)
  • Bruno Laurioux, "Le latin de la cuisine" in Monique Goullet, Michel Parisse, edd., Les Historiens et le latin médiéval (Lutetiae: Editions de la Sorbonne, 2001. ISBN 9782859444204)
  • P. Lehmann, "Mittelalter und Küchenlatein" in Historische Zeitschrift vol. 137 (1938) pp. 197-213
  • Paolo Viti, "Ugolino Pisani da Parma: note sulla lingua della "Repetitio magistri Zanini coqui"" in P. Medioli Masotti, ed., Parma e l'Umanesimo italiano (1986) pp. 145-171
De vocabulario coquinario
Praecepta coquinaria Latina

Nexus externi

recensere