Salsamenta Pictavensium
Salsamenta Pictavensium est brevis collectus praeceptorum culinariorum quae servantur inter formulas medicinales (titulo Regula de medicinalibus) in libro manuscripto saeculo XII scripto. Antiquissimus esse censetur omnium textuum coquinariorum Europaeorum mediaevalium atque testimonium antiquissimum gastronomiae Pictaviensis.
Textus a Faith Wallis anno 2013 repertus est. Liber manuscriptus olim ad prioratum ecclesiae cathedralis Dunelmensis pertinuit sed hodie in bibliotheca collegii Sidney Sussex Cantabrigiensis iacet sub numero 51, siglo bibliothecario Δ 3 1. Praecepta salsamentorum folio 39r-v leguntur. Fasciculus formularum medicinalium, ubi latent, inter annos fere 1150 et 1175 exscriptum esse censetur.[1]
Textus praeceptorum
recensereIn enumeratione codicis Cantabrigiensis, olim Dunelmensis, hae praecepta data sunt:
- [39r] Incipiunt diuersa genera pictauensium salsamentorum. Petrosilini et saluie succum cum aceto distemperatum cum pipere et allio fortiter trito commisce, et cum his carnem sulcitam comede.
- Ad minutos pisciculos coriandri et allii sucum cum pipere et allio temperatum.
- Ad agnos: piper cum ac[e]to temperatum.
- Ad arietes: de suco serpili, coriandri, [p]etrosilini, costi, saluie, satureie, abrotani, ysopi, et duobus foliis lauri, cum aceto distemperato, et bene colato, distempera piper et allium.
- Ad carnem uacciniam succum satureie cum aceto distemperato: cum pipere et allio misce.
- Item ad idem sucum racemorum colatum: cum allio [et] pipere misce.
- Ad pullos satureie sucum colatum cum aceto distemperatum coniunge.
- Item ad carnem sulciatam: sucum petrosilini et acidum colatum. cum pipere misce.
- [39v] Ad anseres: piper et allium distempera cum acido carui agreste cumino. [Lectio incerta]
- Ad gallinam in hieme: allium, piper saluiam cum aqua tepefacta.
- In quocumque tempore uolueris carne porcina atque bouina cum sinapi: distempera acete utere. In omnibus supradictis, piper allio preualeat.[2]
Insequitur praeceptum, rubrica "zinziber conditum", quod aut coquinarium aut medicinale censeri licet.
Salsamentum Pictavensium
recensereSalsamentum Pictavensium singulare in duobus fontibus eiusdem aevi describitur, etiamsi vocabulum "Pictavensium" variis erroribus celatur. Fontes ambo e medicina schola Salernitana orti sunt. Circa instans, auctoris incerti, his verbis:
- Acetum confortat appetitum. Accipe salviam petroselinum piper mentam et contere et distempera cum aceto. Tale salsamentum dicitur pictamentum/pictacensium/pictavensium/pictamense.[3]
Matthaei Platearii Practica verbis quae sequuntur:
- Si fuerit in ore stomachi [fastidium], detur salsamentum Pictauensium quod fit ex petrosilino, modica saluia, piper et modico allio modico aceto distemperatis. Detur etiam salsamentum factum ex semine sinapis trito cum mica panis, et distemperato cum aceto.[4]
"Salsa" sine nomine, ab his haud multo differens, in Regimine sanitatis Salernitano poëtico legitur:
- Salvia, serpillum, piper, allia, sal, petrosillum,
- Si bene condantur et aceto confiteantur,
- Ex his fit salsa, si non sit regula falsa.[5]
Notae
recensere- ↑ Gasper et Wallis (2016) p. 7 recensionis praeliminaris
- ↑ Gasper et Wallis (2016) p. 32 recensionis praeliminaris
- ↑ Hans Wôlfel, ed., Das Arzneidrogenbuch Circa instans in einer Fassung des XIII Jahrhunderts aus der Universitätsbibliothek Erlangen (dissertatio Berolini, 1939) p. 15, fide Gasper et Wallis (2016) p. 32 recensionis praeliminaris
- ↑ Gasper et Wallis (2016) p. 33 recensionis praeliminaris, cf. Victoria Recio Muñoz, ed., La «Practica» de Plateario. Edición crítica, traducción y estudio. Sismel: Edizioni del Galluzzo, 2016
- ↑ Salvatore de Renzi, ed., Collectio Salernitana vol. 1 (Neapoli, 1852) p. 454, fide Gasper et Wallis (2016) p. 38 recensionis praeliminaris
Bibliographia
recensere- Giles E. M. Gasper, Faith Wallis, "Salsamenta Pictavensium: gastronomy and medicine in twelfth-century England" in English Historical Review vol. 131 (2016) pp. 1353-1385 textus recensionis praeliminaris
- Faith Wallis, "Hitting the (Medieval) Sauce: gastronomy as medicine in a twelfth-century manuscript from Durham Cathedral Priory" in Chronos [universitas McGill] no. 2 (2015) pp. 2-4
Nexus externi
recensere- "Newly-discovered 12th century recipes to be recreated at Durham University event" (16 Aprilis 2013) apud Durham University News
- Martha Carlin, "Medieval Culinary Texts (500-1500)"
- Christa Schwab, "„Die Saucen aus Poitou“ oder „Die Durham-Rezepte“"
- Jennifer Viegas, "[https://web.archive.org/web/20130517093511/http://news.discovery.com/history/oldest-european-medieval-cookbook-found-130417.htm HISTORY
Oldest European Medieval Cookbook Found]" (17 Aprilis 2013) apud Discovery