De honesta voluptate et valetudine

liber


De honesta voluptate et valetudine (sive, ut editiones antiquae, valitudine) titulus est libri hodie optime cogniti scriptoris Italici saeculi XV, bibliothecarii Vaticani, Bartholomaei Platinae. Est eodem tempore liber de coquina, de regimine, de historia ciborum. Fuit primus liber prelo impressus de re coquinaria; editio princeps anno fere 1471 facta est. Opus Bartholomaeo Roverellae cardinali dicatum est: exemplar manuscriptum huic patrono anno circiter 1468 oblatum in Bibliotheca Trivultiana Mediolanensi, sed sine nomine, servatum esse videtur.[1]

De honesta voluptate et valetudine prima editio (1471?): prima pagina

Editio Francogallica variis partibus renovata et aucta, Monte Pessulano a Desiderio Christol facta, anno 1505 prodit.[2]

 
De honesta voluptate et valetudine secunda editio (Venetiis, 1475): prima pagina

Recepta coquinaria auctor hausit e Libro de arte coquinaria Italiane scripto ab amico suo Magistro Martino Comensi (Italice Maestro Martino), ut ipse agnoscit:

Quem coquum, dii immortales, Martino meo Comensi conferes, a quo haec quae scribo magna ex parte sunt habita: Carneadem alterum dices si de rebus praepositis ex tempore diserentem audieris.
De honesta voluptate et valetudine liber 6 "Cibaria alba".

Historia facultatesque diaeteticas ciborum partim ex Naturali Historia Plinii aliisque scriptis antiquis collegit, minori parte ex observationibus suis addidit.

De convivis

recensere

Adduntur nomina (vel potius pseudonyma) convivarum, quorum plurimi sodales erant "academiae" ab Pomponio Laeto conductae.[3] Anecdotis in capitulos varios additis Platina ad gustus horum amicorum et nonnumquam ad morbos eorum regimine curandos allusit, quorum nomina et pseudonyma sequuntur:

Continentur

recensere
 
Platine en françoys prima editio (Lugduni, 1505): titulus
  1. Eligendus locus ad habitandum; de exercitatione corporis; de coena; de ioco et ludo; de somno; qua ratione cubandum sit; de concubitu; quid sit agendum ubi cubitu surrexeris; de exercitatione post somnum; quid observandum sit in vita ad voluptatem; de coquo; de paranda mensa; de sale; de pane; de placentis; quid sit edendum primo; de cerasis; de prunis; de moris; de peponibus; de cucumeribus; de ficis.
  2. De malis; de piris; de uva et aliis fructibus; de oleo; de melle; de saccharo; de lacte; de caseo; de recocta; de ovo; de butyro; de aceto; etc.
  3. De amygdalis et nucibus; de pipere et speciebus; de allio; de caepis; de foeniculo et herbis.
  4. De lactucis conditis et aliis condituris; patinae; de carnium differentiis; de bove, agno et vervece aliisque animalibus.
  5. De avibus esculentis; quae differentia inter animalium partes sit.
  6. Quomodo coquendae aves cicutes et sylvaticae; farcimina; cibaria alba; etc.
  7. De ordeo aliisque cerealibus; de cicere aliisque pulmentis; de cannabi; de cucurbita; de atriplice; de napis; de brassica; etc.
  8. De condimentis quae vulgo sapores vocant.
  9. De ofellis quas vel frictellas licet appellare; ova quovis modo cocta; de boletis et fungis; de tuberibus; de cochleis; de testudine; de ranis.
  10. De coquendis piscibus; conditum quod "caviare" vocant; ova tarycha; quid sit edendum tertia mensa; de vino; de sedendis perturbationibus.

De Epicureismo "Calvi" (i.e. Platinae) amicus "Callimachus" sic cecinit:

Blandius olliculas proprium quam mater alumnum
Complecti solitus Calvus utraque manu,
Et gelidas sordes emendicare lebetum
Ambesosque cibos relliquiasque canum,
Spernit plebeio condita escalia iure,
Nec nisi magnificas gaudet adire dapes,
Obliquatque velut satiatus carne recenti
Vultur ab assuetis rostra cadaveribus.
Hoc divina facit domini indulgentia nostri:
Illa rudem cepit sollicitare gulam
Et mensis adhibere sacris servile palatum
Et natum siliquis furfuribusque suum.[4]

Ioannes Antonius Campanus:

Iulius ad potum friget stringitque gelato
dente nivi similem, cum sitis urget, aquam;
contemnunt musae rodentem crustula, Phoebus
spernit et a tristi Pallas abit genio.
Calvus, Aricini sordent cui prandia porri,
laetum, nec bulbos ore obolente, canit:
non faba duritiem stomacho facit aut cicer aut nux
nec varia est ratio ventris et ingenii.[5]
  1. Milham (1992); Trivultiana 734
  2. Liliane Plouvier, "Regards nouveaux sur la cuisine provençale du bas moyen âge: le témoignage des livres de cuisine" pp. 457-460
  3. Milham (1986); Milham, interpr. (1998) pp. 81-91
  4. Callimachus, "Ad Lutium de Calvo degenere" in F. Sicca, ed., Callimachus: Carmina (Neapoli: Conte, 1981), no. 124, p. 271
  5. Ioannes Antonius Campanus, "Ad Iulium" in P. Cecchini, Giannantonio Campano: studi sulla produzione poetica (Urbino: Quattro venti, 1995) p. 123

Bibliographia

recensere
Editiones et versiones antiquiores
  • sine anno : Platine De honesta voluptate et valitudine. Ulrich Han Textus apud Internet Archive
  • 1475 : Platine De honesta voluptate et valitudine. Venetiis: Laurentius de Aquila Textus alius apud Internet Archive; Textus (aegre legibilis) apud Gallica
  • 1480 : Platyne de honesta voluptate et valitudine. In Civitate Austriae: expensis Gerardi de Flandria Textus alius apud Internet Archive
  • 1487 : Di Platina De la honesta voluptate e valetudine. In Venetia (Italiane) Textus alius apud Internet Archive
  • 1494 : Di Platina De la honesta voluptate e valetudine. In Venetia (Italiane) Textus alius apud Internet Archive
  • 1499 : Platynae De honesta voluptate et valitudine. Bononiae: Iohannes Antonius Platonides, 1499 Textus apud Internet Archive; textus apud Gallica
  • 1502 : Platynae De honesta voluptate et valitudine. Venetiis: Bernardinus Venetus (Textus) (alius apud Google Books)
  • 1503 : Platinae De honesta voluptate et valitudine. Venetiis: per Ioannem Tacuinum (Textus apud Google Books)
  • 1505 : Platine en françoys, compose en latin par Platine en court de Romme, et apres translate en françoys par messire Desdier Christol a Montpelier. Lugduni: Fradin Textus apud Gallica; apud Oldcook; Recensio interretialis
  • 1508 : De Platina De la honesta voluptate e valetudine. In Venetia (Italiane) Textus apud Internet Archive
  • 1509 : Platine en françoys tresutile et necessaire pour le corps humain qui traicte de honneste volupte ... Lutetiae (Francogallice) Textus apud Gallica
  • 1517 : Platynae De honesta voluptate et valitudine. Venetiis Textus apud Internet Archive
  • 1517 : Platynae De honesta voluptate et valitudine. Sine loco? Textus apud Internet Archive
  • 1517 : Platinae De honesta voluptate et valitudine. Argentinae: in officio Ioannis Knoblouch (Textus) (Textus apud Google Books)
  • 1529 : B. Platinae Cremonensis, De honesta uoluptate, de ratione uictus, & modo uiuendi, de natura rerum & arte coquendi libri X. Coloniae, 1529. Textus apud Internet Archive
  • 1530 : Bap. Platinae Cremonensis De honesta voluptate ... [Lutetiae]: in aedibus Ioannis Parvi (Textus apud Google Books)
  • 1530 : Von allen Speisen und Gerichten, Koch und Kellerey. Augustae Vindelicorum Textus; editio Strassburgensis
  • 1537 : Bap. Platinae Cremonensis De honesta voluptate et valetudine libri decem. Coloniae: ex officina Eucharii Cervicorni Textus apud Internet Archive
  • 1541 : Albanus Torinus, ed., Caelii Apitii summi adulatricis medicinae artificis De re culinaria libri X ... Praeterea P. Platinae Cremonensis ... De tuenda valetudine ... Pauli Aeginetae De facultatibus alimentorum, Albano Torino interprete. Basileae Textus
  • 1541 : Albanus Torinus, ed., Caelii Apitii summi adulatricis medicinae artificis De re culinaria libri X ... B. Platinae Cremonensis De tuenda valetudine ... Pauli Aeginetae De facultatibus alimentorum, Albano Torino interprete. Lugduni: apud Seb. Gryphium (Textus apud Google Books) (Exemplar I. Vossii apud Google Books) Textus apud Internet Archive
Editiones et versiones recentiores
  • Enrico Carnevale Schianca, ed., Bartolomeo Platina: De honesta voluptate et valitudine: un trattato sui piaceri della tavola e la buona salute. Florentiae: Olschki, 2015
  • Emilio Faccioli, interpr., Platina: Il piacere onesto e la buona salute. Mediolani: Giulio Einaudi, 1985 (Italiane)
  • Mary Ella Milham, ed. et interpr., Platina: On Right Pleasure and Good Health. Tempe Arizonae: Medieval and Renaissance Texts and Studies, 1998 (Latine, Anglice)
Eruditio
  • M. G. Blasio, "Il De honesta voluptate et valitudine di Bartolomeo Platina" in Roma nel Rinascimento (1999) pp. 14-20
  • "Virtù medicinali dei porri nel De honesta voluptate del Platina e nella cultura medica antica" in P. Cecchini, Giannantonio Campano: studi sulla produzione poetica (Urbino: Quattro venti, 1995) pp. 127-135
  • Remo L. Guidi, "Bartolomeo Platina, ovvero un umanista in cucina" in Archivio Storico Italiano vol. 174 (2016) pp. 327-340 JSTOR
  • Pierre Hurtubise, "«De Honesta Voluptate» ou l'art de bien manger à Rome pendant la Renaissance" in Annales: Histoire, économie & société vol. 13 no. 2 (1994) pp. 235-247
  • Bruno Laurioux, "I libri di cucina italiani alla fine del Medioevo: un nuovo bilancio" in Archivio storico italiano vol. 154 (1996) pp. 33–58
  • Bruno Laurioux, Gastronomie, humanisme et société à Rome au milieu du XVe siècle: autour du De honesta voluptate de Platina. Florentiae: SISMEL edizioni del Galluzzo, 2006
  • Bruno Laurioux, Gillian Riley et al., edd., Maestro Martino: Libro de arte coquinaria (editio CD-ROM Octavo)
  • Mary Ella Milham, "Platina and Martino’s Libro de arte coquinaria" in R. Schnur et al., edd., Acta Conventus Neo-Latini Hafniensis (Binghamton: Medieval and Renaissance Texts and Studies, 1994) pp. 669–673 Textus
  • Mary Ella Milham, "Platina and the Illnesses of the Roman Academy" in I. D. McFarlane, ed., Acta Conventus Neo-Latini Sanctandreani (Binghamton: Medieval and Renaissance Texts and Studies, 1986) pp. 173–176 Textus
  • Mary Ella Milham, "The manuscripts of Platina De honesta voluptate and its source, Martino" in Scriptorium vol. 26 (1972) pp. 127-129
  • S. Pittaluga, "Bartolomeo Platina e il piacere onesto" in Res publica litterarum vol. 15 (1992) pp. 131–137
  • Simon Varey, "Medieval and Renaissance Italy: A. The Peninsula" in Melitta Weiss Adamson, ed., Regional Cuisines of Medieval Europe: A Book of Essays (Londinii: Routledge, 2002) pp. 85-112

Nexus externi

recensere