Cnuto (rex Anglorum)

(Redirectum de Knut)

Cnuto[1] seu Canutus[2] (lingua Nordica Antiqua Knútr; Anglosaxonice Cnut; natus circa annum 995; mortuus die 12 Novembris 1035) fuit rex Danorum, Anglorum et Norvegorum.

Wikidata Cnuto (rex Anglorum)
Res apud Vicidata repertae:
Cnuto (rex Anglorum): imago
Cnuto (rex Anglorum): imago
Nativitas: 994; Dania
Obitus: 12 Novembris 1035; Sceftonia
Patria: Dania, North Sea Empire

Familia

Genitores: Sweyn I of Denmark; Gunhild of Wenden
Coniunx: Ælfgifu of Northampton, Emma
Proles: Svein Knutsson, Haroldus I, Hardecnutus, Gunhilda of Denmark, unknown daughter (?)
Familia: House of Knýtlinga
Nummus regis Cnutonis

Cnuto fuit filius minor natu Suenonis[3] regis Danorum uxorisque eius nomine incerto filiae ducis Misiconis Poloniae. Anno 1014, patre mortuo, Haroldus frater Cnutonis fit rex Danorum; Cnuto autem opus patris, debellationem Angliae, perfecit. Die 30 Novembris 1016, regis Edmundo mortuo, Cnuto fit rex Anglorum; eodem anno, fratre mortuo, regnum Daniae accepit. Anno 1028, rege Olao expulso, fit etiam rex Norvegiae. Ita confecit imperium novum in Europa septentrionali, sed ipse mortuus est anno 1035 et tria regna de novo separata sunt.

 
Rex Cnuto cum uxore: e libro manu scripto aetatis Anglosaxonicae

Habuit ut uxorem aut amasiam Elgivam (Anglosaxonice Ælfgifu; Nordice Alfífa), e qua genuit duos filios:

Anno 1017, Elgiva reiecta, in matrimonium duxit Emmam Ethelredi II Angliae viduam; illa maritum suum conversit ad religionem Christianam. Ex illa genuit:

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •