Robertus Oppenheimer (1904-1967) fuit physicus theoreticus Americanus, qui secundo bello mundano laboratorio Los Alamos incepti Manhattensis praefuit. In qua officina prima bomba nuclearis designata est. Qua re iuste "bombae atomicae pater" dictus est. Adduxit enim scientiarum peritos, praecipue physicos, diversarum gentium, ut in Novi Mexici deserto congregati bombam nuclearem, priusquam in usum Adolfi Hitler veniret, efficerent.

Wikidata Robertus Oppenheimer
Res apud Vicidata repertae:
Robertus Oppenheimer: imago
Robertus Oppenheimer: imago
Robertus Oppenheimer: subscriptio
Robertus Oppenheimer: subscriptio
Nativitas: 22 Aprilis 1904; Manhata
Obitus: 18 Februarii 1967; Princetonia
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Julius Robert Oppenheimer

Familia

Coniunx: Katherine Oppenheimer
Proles: Peter Oppenheimer, Toni Oppenheimer

Oppenheimer inter gentes quam maxime innotuit creatione bombae nuclearis, ab Americanis, permissu Henrici S. Truman praesidentis, in Hirosimam et Nagasacum demissae. Post hanc inventionem initio mensis Augusti 1946 ad effectum perductam, Oppenheimer, qui se in manibus sanguinem humanum habere putabat, magnus adversarius armarum nuclearium evasit. De animo suo hanc fere rationem reddidit: Sciebamus, inquit, mundum non eundem esse. Ridebant aliqui, plorabant aliqui, plerique tacebant. Memor sum ex Bhagavadgita lineae, in qua Visnus persuadere Principi conatur, ut officium suum praestet et, ut animum huius commoveat, in formam multimanam mutatus "Nunc" inquit "Mors factus sum, destructor mundorum." Credo nos omnes ita cogitasse.

Iulius Robertus Oppenheimer die 22 Aprilis anno 1904 Novi Eboraci natus est ex matre Ella (nata Friedman) pictore, et patre Iulio Seligmann Oppenheimer, textilium invectore. Familia Iudaica e Germania oriunda est.

In testimonio nativitatis, eius primum praenomen adnotatum est Iulius, sicut eius patris. Quod insolens esse videtur, quia filii ad patrem nominatio contra nominandi morem Iudaicum usu receptum repugnat. Itaque Oppenheimer adultus J littera praenomini Roberto praeposita usus J illam vacuam esse dicebat.[1]

Oppenheimer studia sua iniit anno 1922 in Universitate Harvardiana, speciale studium chemiae amplexus. Physicae quoque studuit, et anno 1925 in Universitate Cantabrigiensi studia sua continuavit. Cantabrigiae physicae experimentali operam dedit.[2] Oppenheimer autem, cum ibi apud laboratorium Cavendish amplexum physicam particularum elemenarium parum bene se haberet, anno 1926, tempore autumnali, ad studium physicae theoreticae in Universitatem Göttingensem transiit. In Europa in familiaritatem venit physicorum ardentium mechanica quantica, inter quos erant Nicolaus Bohr, Wernerus Heisenberg, Wolfgangus Paul, Paulus Dirac. Gottingae commentationes ad novam disciplinam physicae quantorum pertinentes divulgavit. Una ex illius maximis editionibus est commentatio una cum Maximo Born tutore eius scientifico scripta, quae continet approximationem Born-Oppenheimer, scilicet approximationem separantem atomi nucleorum et circumiacentium electronum aequationes motionis. Oppenheimer mense Martio anno 1927 gradum doctoris consecutus unum insuper annum cum primis physicis Europaeis operam dedit. In Civitates Foederatas anno 1929 in perpetuum rediit.

In Civitatibus Foederatis Americae, Oppenheimer adsidens professor (associate professor) physicae in Universitate Californiensi Berkeleiensi nominatus est, et annis 1930 una cum physico Ernesto Lawrence Berkeleiam celeberrimam scholam postgradalem physicae reddidit. Oppenheimer charismaticus innotuit lector, cui theorias difficiles intellegibiles reddendi potentia erat. Discipulos quoque suos ad artem, litteras orientales, elegantiorum ciborum gustatores, et denique vina pulchra induxit.

Oppenheimer insignem lateque patentem inquisitionem theoreticam in multis physicae disciplinis fecit, sicut in physica nucleari, astrophysica, spectroscopia et physica quantorum. Novarum notionum scatebra erat, sed saepe, cum omnia celeriter facere vellet, sumptu accurationis laborabat. Oppenheimer anno 1930 iuste interpretationem reprehendit a Paulo Dirac aequationi suae datam, secundum quam solutiones eius lacunosae protonibus responderent. Attamen secundum Oppenheimer, nucleus atomi tunc instabilis esset. Itaque Dirac theoriam suam correxit praedixitque antiparticulam eiusdem massae sed onere contrariam, sive positronem, electroni respondere.[3]

Etiam censuit Oppenheimer energiae gradus 2S1/2 et 2P1/2 statuum hydrogenii inter se differre, quod fit ex quantimechanica electronis et campi electromagnetici interactione. Nihilominus, Oppenheimer calculum satis bene non posuit, sed infinitiva consecutus est.[4] Willis Lamb, discipulus eius, anno 1955 praemium Nobelianum physicae accepit propter experimentalem phaenomeni observationem. Oppenheimer etiam commentationes divulgavit de radiatione gamma et cosmica, stellis neutronum, electrodynamica, fluxibus electronum et positronum. Oppenheimer anno 1939 una cum Hartland Snyder discipulo suo descripsit, quomodo ingenti concidente stella foramen nigrum creetur.[5]

Oppenheimer, cum magna depressio Civitates Foederatas opprimeret et Adolfus Hitler ad imperium Germaniae veniret, rei publicae studiosus factus est. Motus renovationis locales, qui communisticae factionis consuetudine utebantur, cognovit. Sane, multi amici eius factioni sinistrae favebant, et non solum frater minor sed etiam uxor eius membra communisticae factionis erant. Oppenheimer ipse numquam factioni se coniunxit, sed propter conexus suspiciosos iam belli tempore a vigilibus civitatis custoditus est.

Secundo bello mundano, anno 1942, Civitates Foederatae initium fecerunt incepti augendae bombae nuclearis. Mense Octobri nominatus est moderator huius incepti Manhattensis, cuius in armorum laboratörio bomba nuclearis colligi et probari debebat.[6] Quod laboratorium Roberto Oppenheimer suadente in Los Alamos prope Sanctam Fidem aedificatum est.[7] Quod laboratorium Roberto Oppenheimer suadente in Los Alamos prope oppidum Sanctae Fidis aedificatum est.[8] Oppenheimer, moderator scientificus incepti, plus quam trium milium investigatorum et technicorum militumque opus ordinavit.[9]

 
Oppenheimer et Leslius Groves in reliquiis experimenti Trinity; soleas albas habent, ne praecipitationibus radioactivis adficiantur. Oppenheimer petasum latum, insigne suum, gestat.

Inceptum Manhattense rem bene gessit sub Oppenheimer, et primum experimentum nucleare a Civitatibus Foederatis die 16 Iulii anno 1945 factum est. Cum Germania iam se dedidisset, Oppenheimer usum bellicum bombae atomicae contra Iaponiam sine detonatione praevia advocavit. Mense Augusto 1945, Civitates Americae bombas nucleares in Hirosima et Nagasacum demiserunt, post quam cladem Iaponia in deditionem venit. Oppenheimer, quamquam in opere suo bene successit, de potentia perniciosa creationis suae monuit. Eodem autem tempore magno et versabili armamentario armorum nuclearium in Civitatibus Foederatis Americae favit.[10]

Incepto Manhattensi Oppenheimer in famam venit, et post bellum ad multas universitates invitatus est. Primum Berkeleiae continuavit, sed deinde Princetoniam transgressus moderator Institute for Advanced Study instituti nominatus est. Etiam gubernationem Civitatum Foederatarum de rebus ad energiam nuclearem pertinentibus consuluit, nam ab anno 1947 ad 1952 praeses erat consilii generalis Commissionis energiae atomicae Americanae.

Oppenheimer saepe de timore suo locutus est, ne non energia nuclearis, nisi temperetur et ad commune bonum adhibeatur, totius mundi interitum adferat. Mox tamen, cum Unio sovietica etiam arma nuclearia haberet, fides eius, adversarii bombae hydrogenii, in quaestionem vocabatur. In audientiis Oppenheimer sinistros conlegas et discipulos suos pristinos exposuit. Secundum commissionem energiae atomicae, non erat dubium, quin Oppenheimer, etsi certum periculum securitatis, fidelis tamen in Civitatibus Foederatis sit. Anno 1954, in summa formidine communistarum, Oppenheimer inhabilis accessui ad secreta technologica patriae habitus est. Itaque ad Universitatem Princetoniensem reversus est.

Oppenheimer sodalis Regalis Societatis Londini erat (anno 1962 cooptatus). Praemium Henricus Fermi anno 1963 accepit a gubernatione Civitatum Foederatarum adiudicatum ob contributiones ad energiae atomicae expeditionem usumque et dominium. Quod praemium certo famam eius restituit, quamvis descriptio securitatis non iam restituta. Anno 1966 in otium senis secessit.

Die 18 Februarii 1967 Princetoniae in Nova Caesarea cancro mortuus est.

  1. Bird & Sherwin 2005: 11.
  2. Keith 2008: 3065–3067.
  3. Pais 1986.
  4. Lamb 1955.
  5. Bird & Sherwin 2006: 87–91; Bernstein 2007.
  6. Bird & Sherwin 2006: 186-187.
  7. Bird & Sherwin 2006: 205-206.
  8. Bird & Sherwin 2006: 205-206.
  9. Keith 2008: 3065-3067.
  10. Robinson 2008: 663-665

Lege etiam

recensere
  • Bernstein, Jeremy (2007) The Reluctant Father of Black Holes. Scientific American.
  • Bird, Kai & Sherwin, Martin J. (2006) American Prometheus: The Triumph and Tragedy of J. Robert Oppenheimer. B&T. ISBN 0-375-72626-8
  • Chevalier, Haakon (1971) Der Mann der Gott sein wollte., Aufbau-Verlag Berlin und Weimar.
  • Herken, Gregg (2002) Brotherhood of the bomb : the tangled lives and loyalties of Robert Oppenheimer, Ernest Lawrence, and Edward Teller. Henry Holt & co.
  • Hoffmann, Klaus (1995) J. Robert Oppenheimer, Schöpfer der ersten Atombombe, Springer-Verlag, ISBN 3-540-59330-6
  • Hunner, John (2012) J. Robert Oppenheimer, the Cold War, and the Atomic West. University of Oklahoma Press. ISBN 978-0-8061-6308-6.
  • Keith, Jeanette (2008) J. Robert Oppenheimer, Great Lives from History: The 20th Century 1901–2000. Salem Press.
  • Kelly, Cynthia C. (2006) Oppenheimer and the Manhattan Project: Insights into J. Robert Oppenheimer, "Father of the Atomic Bomb". World Scientific. ISBN 978-981-256-418-4.
  • Kunetka, James W. (1982) Oppenheimer: The Years of Risk. Prentice Hall. ISBN 978-0136380078
  • Lamb, Willis (1955) Fine structure of the hydrogen atom. Praelectio Nobeliana.
  • Monk, Ray (2012) Robert Oppenheimer : a life inside the center. Doubleday-
  • Pais, Abraham (1986) Inward bound of matter and forces in the physical world. Clarendon Press. ISBN 978-0-19-851971-3
  • Pais, Abraham (2006) J. Robert Oppenheimer. A Life, Oxford University Press, ISBN 0-19-516673-6
  • Rubinson, Paul (2008) Oppenheimer, Robert, Encyclopedia of the Cold War. Routledge. ISBN 978-0-415-97515-5
  • Strathern, Paul (1998) Oppenheimer and the Bomb, Arrow.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Robertum Oppenheimer spectant.