Bhagavadgītā

(Redirectum de Bhagavadgita)
Liber manuscriptus, saeculo XIX India scriptus, qui Gitam contenit

Bhagavadgītā sive litteris devanagari भगवद्गीता est carmen Sanscrite scriptum quod sexto libro Mahabharati (sexto libro, cap. 25 - 42) invenitur, in quo dogmata deo Crisna data ad amicum et discipulum Ariunam describuntur. Nomen Bhagavadgitae 'Carmen Illius Opulenti' significat. Opulentus est unum e multis nominibus in religione Hinduistice Enti Supremo datis; carmen hoc nomen habet e deo qui id cantat.

Carmen philosophicum est in 700 versibus scriptum, qui in capitula duodeviginti dividuntur. Magnam implet partem Crisnae oratio, dum Ariuna paucas tantum rogationes exponet.

Secundum apologistas, Bhagavadgita compendium est Vedica litteratura et summa 108 librorum qui Upanishades dicuntur.

DictumRecensere

  • Exseca cum gladio sapientiae, dubium natum ex ignorantia in corde tuo et surge magne bellatore surge!

GratiaRecensere

Augustus Gulielmus de Schlegel textum Sanscritum in Latinum convertit, quod philosophiam Europae movit. Et Mahatma Gandhi et Robertus Oppenheimer verba Bhagavadgitae citaverunt.

  Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!