Vide etiam paginam discretivam: Iuba (discretiva).

Iuba II (natus anno 52 aut 50 a.C.n.; mortuus 23 p.C.n.), filius Iubae I regis Numidiae, in Mauritania regnavit: nam postquam pater ad Thapsum a Caesare anno 46 a.C.n. victus sese ipse necavit regnum Numidiae in provinciam Romanam (Africam Novam) redactum est et regis filius, postquam in triumphali pompa actus est[1], Romae apud sororem Augusti Octaviam educabatur. Quia eum diligebat et populi Romani amicum sociumque fidum fore confidebat, Augustus in locum paterni regni anno 25 a.C.n. Iubae Bocchi et Bogud regnum dedit, id est Mauritaniam.[2] Praeterea Cleopatram Selenen filiam Marci Antonii uxorem ducendam ei tradidit.[3] Regia Iubae caputque regni Mauretaniae eo tempore erat Iol Caesarea.

Nomisma regis Iubae II

De studiis eruditis

recensere

Plinius de duabus mensis pendentibus ex arbore citri factis et a Iuba venundatis "quarum alteri pretium fuit HS |XII| [i.e. sestertium 1 200 200], alteri paulo minus".[4] Iuba fuit et scriptor in linguis Graeca et Latina de rebus Africanis, de geographia, de historia naturali. Opus eius De Arabia Gaio Augusti f. Caesari dicatum est.

Herbam antea incognitam inveniens, rex ipse ad honorem medici sui Euphorbi appellavit Euphorbiam et de hac herba librum scripsit. Hoc nomen etiamnunc eodem generi plantarum afficitur, et, ut memoriam eventus retineatur, una species nomen Euphorbia regisjubae habet; sed herba a rege inventa potius est Euphorbia resinifera. Jubaea, genus Arecacearum, ex Iuba appellatur.

Familiaris Iubae erat tragicus Leonteus Argivus, cui, pessime personam Hypsipylae agenti e fabula Euripidis, rex hoc epigramma dicavit, calumnians eum ut ganeonem, olim Bacchi amicus, carduorum vinique nimis amator:

Μή με Λεοντῆος τραγικοῦ κιναρηφάγου ἦχος
λεύσσων Ὑψιπύλης ἐς κακὸν ἦτορ ὅρα.
ἤμην γάρ ποτ' ἐγὼ Βάκχῳ φίλος, οὐδέ τιν' ὧδε
γῆρυν χρυσολόβοις οὔασιν ἠγάσατο.
νῦν δὲ με χυτρόποδες, κέραμοι καὶ ξηρὰ τάγηνα
χήρωσαν φωνῆς, γαστρὶ χαριζόμενον.
– Rex Iuba apud Amarantum De scaena (ab Athenaeo, Deipnosophistae 343f citatum).

Opera scripta regis Iubae deperdita sunt, sed fragmenta reperta sunt apud multis auctoribus Latinis necnon Graecis.

  • De herba euphorbia
  • De Arabia
  • Historia Romana
  • Libyca sive de Africa
  • Assyriaca
  • Physiologa
  • De pictura et pictoribus
  • Historia theatrica
  • Similitudines, fortasse inter linguis Graeca et Latina
  • De corruptione verborum

Bibliographia

recensere
  • Needham, Petrus, ed. 1704. Γεωπονικά: Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso scholastico collectore. Cantabrigiae, pp. xii-xiii.