Gaius (Iulius) Caesar (natus Gaius Vipsanius Agrippa, inter 14 Augusti et 13 Septembris anni 20 a.C.n.; mortuus 21 Februarii 4) filius Marci Vipsanii Agrippae et Iuliae Maioris, filiae Augusti imperatoris. Frater minor eius Lucius Iulius Caesar erat.

Gaius Iulius Caesar

Nepotes Augusti successores principis destinati erant. Itaque anno 17 a.C.n. ab Augusto adoptati sunt. Gaius anno 13 a.C.n. cum Tiberio ludis pro reditu Augusti praefuit, anno sequenti imperator ludos gladiatorios pro nepotibus edidit. Anno 8 a.C.n. Gaius comes Augusti in Gallia fuit et tirocinio militiae fungebatur. Militibus in castris ad Rhenum positis congiarium nomine Gaii Caesaris datum est.

Cursus honorum

recensere

Gaius anno 7 a.C.n. cum Gnaeo Calpurnio Pisone consule iterum ludis pro reditu Augusti praefuit. Anno 6 pontifex factus anno 5 togam virilem sumpsit, VIvir equitum Romanorum, princeps iuventutis, consul designatus factus est. Anno 2 a.C.n. IIvir aedibus dedicandis consulari potestate fuit. Anno 1 p.C.n. toto anno consul ordinarius creatus est. Anno 2 Ariobarzanem, tum Artavasdem regem Armeniae imposuit. 9 Septembris anno 3 apud Artagiram vulneratus oppidum expugnavit imperatorque acclamatus est, sed 21 Februarii anni sequentis Limyrae in Lycia mortuus est. In Mausoleo Augusti sepultus est[1].

  1. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1996, p. 74


Antecessores:
Cossus Cornelius Lentulus et Lucius Calpurnius Piso
Consul
1
cum
Lucio Aemilio Paullo
Successores:
Publius Vinicius et Publius Alfenus Varus